Iran '
Teherani tres capite damnati sunt
Nuntius ministri iustitiae Persarum dixit tres homines
accusatos capitis damnatos esse propter ea quae ferventibus
perturbationibus egissent. Rei, quorum nomina pervulgata non
sunt, superiore tribunali iterum iudicandi sunt. Duo captivi
accusantur quod factioni monarchicae faveant, tertius quod in
Exercitu Iraniae liberationis, id est "Mujahedin",
militet. Ante paucos dies reclamans quidam monarchicus capitis
damnatus erat.
Mense Iunio multitudines fora viasque Teherani ceterarumque
urbium Persicarum invaserunt, postquam suffragia praesidenti
Mahometo Ahmadinejad iterum victoriam tribuerant, regimen ambitus
accusantes. Sed Custodes commutationis, id est militiae regiminis
islamici, vi turbas represserunt et nonnullos rebelles
percusserunt et in vincula coniecerunt. Tunc imagines telephoniis
mobilibus impressae in toto orbe per interrete diffusae sunt,
indignationem usquequaque excitantes, nunc tamen captivi sine
clamore ullo ante iudices deferuntur, ubi saepe minis sceleribus
confitendis compelluntur aut gravibus poenis condemnantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|