Annus
2 0 0 9


OBAMA CONSILIA ANTECESSORIS DEPONIT

OBAMA CONSILIA ANTECESSORIS DEPONIT

Scutum antimissile non fiet

Praesidens Barack Obama decrevit deponenda esse consilia scutum antimissile exercitus US-Americanorum struere in Polonia et Bohemia.

Scutum, id est radiodetectrum (in Bohemia) et decem missilia ad ruchetas Americam petentes destruendas (in Polonia), struenda anno 2008 decreverat pristinus US-Americanus praesidens Georgius W. Bush, regiminibus Poloniae Bohemiaeque generaliter huic rei assentientibus. Scutum putabatur defensurum USA contra ruchetas intercontinentales emissas e regione Proximi Orientis. Multi tamen suspectabant scutum antimissile minari potius Russis, nam neque Irania nec ulla alia terra Proximi Orientis missilia possideat, quae Americam petere valeant. Ipsi Russi valde consiliis Bushanis indignati sunt.

Post victoriam electoralem democratarum (mense Novembris anni 2008) adiutores novi praesidentis admonuerunt regimina Polonorum et Bohemorum, dicentes novo regimini US-Americanorum scutum antimissile in Europa Media struendum "non porro esse maximi momenti". Die Iovis novissimo praesidens Obama officialiter nuntiavit scutum in Polonia et Bohemia non struetur, nam secundum nuntios speculatorum US-Americanorum Persae non porro tantopere student technologiae ad missilia balistica (ut photographemate monstratum Shahab 2) evolvenda.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae