Karzai fere iterum praesidens
Karzai fere iterum praesidens
Praesidens Afganorum
Hamis Karzai maiorem partem suffragiorum mense Augusto habitorum
obtinuisse videtur ideoque iterum summo magistratu functurum
esse. Nam scidularum computatio fere perfecta est: tricies
centena milia hodierno praesidenti, quindecies fortissimo
adversario Abdullae Abdullah (quem in imagine adposita
contionantem aspicis), qui minister rebus externis addictus
fuerat, tributa esse narrantur. Hamis Karzai dimidiam partem
consensuum eget, ut continuo victor habeatur. Nihilo minus
accusationes de ambitu iam diu unde unde referuntur: iam bis
centena milia scidularum in aliquot provinciis e computationibus
exclusa sunt. Consilium creatum est, quod innumeras appellationes
adversus comitiorum exitus accurate consideret: quod nisi omnes
reclamationes examinaverit, nemo praesidens proclamari poterit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|