Annus
2 0 0 9


MILITES NATO DIURNARIUM BRITANNUM LIBERAVERUNT

MILITES NATO DIURNARIUM BRITANNUM LIBERAVERUNT

Translator in pugna vitam amisit

Ictu nocturno peracto milites Foederis Atlantici (NATO) diurnarium Britannum in Afganistania liberaverunt, qui praeterito die Saturni captus erat a rebellatoribus islamistici motus Taleban et ab iis ut obses in custodia habebatur.

Stephen Farrel, relator actorum US-Americanorum "New York Times", die Saturni itinerabatur per septentrionalem plagam Afganistaniae urbem Kunduz petens, ut investigaret casum bombardationis ab aeroplanis NATO cisternae petroleariae, quo actu plus quam centum homines (inter quos multae mulieres puerique) occisi erant. Nunc patet bombardationem per errorem perfici iussum esse a colonello quodam Germano.

Tempore itineris Talebani adorti sunt automobile diurnarii Farrell, in capivitatem capientes ipsum necnon transaltorem eius Afganum, nomine Sultan Munadi. Hic die Martis mane infeliciter sclopetatione occisus est, cum milites NATOenses ictum in rebellatores perfecissent, diurnarium Britannum liberaturi.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae