GREX VICENARIUS LONDINII CONVENIT
GREX VICENARIUS LONDINII CONVENIT
Contentio de stimulis
Ministri rerum fiscalium terrarum sociarum Gregis
Vicenarii (G20), qui diebus Veneris Saturnique Londinii
conveniunt, videlicet consilia communia capere nequeunt, utrum
iam tempus adsit, ut subsidia permagna publica, quae praeteritos
duos annos praebebantur oeconomiis crisi globali laborantibus, ad
finem iam sint perducenda.
Ita velint Germania Francogallia Iaponiaque, quae tres terrae
prima signa monstrant incrementi oeconomiae, productu domestico
earum altero trimestre huius anni denuo crescente. Ministri harum
terrarum admonent subsidia stimulativa sunt res extraordinariae,
quae licet brevi tempore oeconomiam adiuvent, si nimis longe
valere pergantur, facile ei nocivae fieri possint, nam re vera
significent regimina "pecuniam facilem" quasi immerito
mercatui larga manu praebere.
Talibus tamen consiliis reclamabunt sine dubio civitates adhuc
crisi laborantes, ut sunt multi "mercatus crescentes" (emerging
markets), quamvis desint in eorum numero duae maximae in
mundo oeconomiae evolventes - Sinarum et Indiae - quae iam
crescere putantur gradu annuali 5-7 centesimarum. Subsidia
stimulativa porro valere vult quoque praeses Fundi Monetalis
Internationalis (IMF), Dominique Strauss-Kahn.
Altera contentio inter ministros civitatum G20 Londinii
convenientium orta esse reportatur de salariis argentariorum sive
trapezitarum. Gallica ministra Christine Lagarde vult salaria
praesidum argentariarum (praesertim harum, quae subsidiis
statalibus modo usi erant) valde minuere, cui rei collega eius
Britannus, Alistair Darling, non assentitur, suadens salaria
horum hominum pendenda fore ab effectibus fiscalibus ipsarum
argentariarum.
Conventum Londinense est quaesi praeludium ad summitatem
ductorum terrarum Gregis Vicenarii, qui mense Septembri exeunte
conventuri sunt Pittsburghiae US-Americanorum.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|