TERRAE MOTUS INGENS PERCUSSIT INSULAM IAVAM
TERRAE MOTUS INGENS PERCUSSIT INSULAM IAVAM
Numerus victimarum timetur creturus
Adhuc 44 cadavera humana inventa sunt in regione
circa urbem Cianjur insulae Iavae Indonesianae, quae regio terrae
motu ingenti die Mercurii afficta est, opitulatores tamen qui
auxilium illuc ferunt putant numerum victimarum fore multo
maiorem. Usque enim duodeviginti milia (18.000) aedium deleta
sunt, nonnulla milia civium inveni non possunt. Qui homines
officialiter ut 'amissi' reportantur.
Terrae motus magnitudine septem graduum Richterianorum
percussit insulam Iavam, epicentro ictus posito circiter centum
chiliometris ad meridiem ab urbe capitali Indonesiae Iacarta. In
vico quodam ad Cianjur motus effecit labinam terrae (quae
photographemate hic addito clare monstratur), qua multae
domus quasi maris unda erepta sunt. In ipso Cianjur necnon vicino
oppido Tasikmalaya damna nuntiantur esse permagna ac
innumerabilia. Circiter quinque milia huius regionis incolarum
sui tecto privati nunc sub Iove manent.
"Timemus numerum mortuorum creturum fore" - dixit
diurnariis agenturae Gallicae AFP ductor opitulatorum Maman
Susanto.
Scripsit ANL
|