Annus
2 0 0 9


OPPOSITA PARS VINCIT IN COMITIIS IAPONUM

OPPOSITA PARS VINCIT IN COMITIIS IAPONUM

Magna victoria DPJ

Primis effectibus divulgatis electionum parlamentariarum in Iaponia die Solis habitarum patet victricem sine dubio discessisse oppositam adhuc Democraticam Factionem Iaponiae (DPJ). Nam secundum sententias suffragatorum exeuntium loca comitiorum (exit polls), factionem hanc collegisse 300 ex omnibus 480 sellis parlamentariorum - nuntiavit televisio publica Iaponum NHK.

Si hoc verum est, significat finem aevi 50 annorum fere numquam hoc spatio temporis rupti regni Factionis Democratarum Liberalium (LDP) ministri primarii Taro Aso. Tam magnam, ut patet, victioriam ductor oppositae partis, Yukio Hatoyama (photographemate monstratus), nuncupavit "revolutionem electoralem", addiditque Iapones iam valde fessos fuisse regni LDP.

Dominus Aso autem ad effectus suffragandi respondens dixit se personaliter reum cladis suorum esse seque mox adbicaturum munere praesidis Democratarum Liberalium. Multi analytici rerum politicarum Extremi Orientis credunt tamen veram ream cladis LDP esse crisin oeconomicam: licet ipsa oeconomia Iaponum denuo crescere coepisse videatur, copia hominum sine labore manentium nuper aucta est ad numeros numquam antea visos.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae