Annus
2 0 0 9


ITER QUO PECCHINUM VIX GAUDEBIT

ITER QUO PECCHINUM VIX GAUDEBIT

Dalailama Formosam visurus

Praesidens Formosae (Taiwan) Ma Ying-jeou decrevit Dalailamam, ducem scilicet spriritualem Tibetanorum, posse in Formosam venire ut preces dicat pro circiter 500 homines necatos medio mense Augusto a vento typhonico Morakot, consoleturque huius calamitatis sospites. Quam "invitationem" proferre Ma coactus est propter flagitationes oppositae partis independentistarum insulae Taiwaniae (praesidens Ma autem vir politicus maximi momenti est factionis Kuomintang, quae unionem futuram cum Sinis continentalibus favet). Praeterito anno Dalailamae Formosam visere volenti a praesidente Ma recusatum est.

Cui itineri valde reclamiturum putatur regimen Sinarum, est ei enim contentio sempiterna cum regimine exulari Dalailamae (quod ab anno 1957, insurrectione Tibetanorum cruente a Seribus quassata, in urbem Himalaianam Indicam Daramsala sedem habet), ita ut magna voce reclamitet Pecchinum omni fere itineri peregrino ductoris Tibetanorum.

Hoc tamen in casu res non tam facilis factu Pecchinensibus videtur, nam praesidentem regentemque Formosam Kuomintang laedens simul ictum faceret in sui socium in Taiwania.

Dalailama adventurus est in Formosam 31 die mensis Augusti mabebitque ibi quattuor dies.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae