Annus
2 0 0 9


OB INCENDIA DENA MILIA ATTICORUM DOMOS RELINQUUNT

OB INCENDIA DENA MILIA ATTICORUM DOMOS RELINQUUNT

Suburbia Athenarum in flammis

Omnes decem milia incolarum suburbii Athenarum Sancti Stephani (Agios Stephanos) a biocolytis iussi sunt die Solis domos relinquere propter appropinquantes flammas incendiorum, quae ultimis diebus acriter magnum tractum borealium mediarumque partium Atticae vexant, ignibus adiutis a robustis ventis, saepe flandi directionem mutantibus.

Hornotina incendia pessima esse putantur ab aestate anni 2007, cum circiter septuaginta homines in flammis fumoque vitam amiserunt. Nonnulla dena aedium iam ab igne deleta esse timentur, licet de nullis adhuc hominibus mortuis diurnarii Graeci nuntient. Ut reportat relator radiophoniae Britannicae BBC Malcolm Brabant, in silvestri suburbio Athenarum, nomine Draphi, vix una arbor viva relicta est post incursum ignis, quamvis in hoc oppido superstites manserunt pleraeque villae luxuriosae, optime saeptibus contra flammas protegentibus instructae.

Praeter Draphi Sanctumque Stephanum, die Solis mane fumi densissimi conspiciebantur in caelo super oppida sub-Atheniensia Pikermi et Pallini. Iam in nonnulis tribubus ipsius asty fumus in aere sentitur.

Magistratus Italiae, Francogalliae et Cypri mittunt in Graeciam aeroplana ad ignes exstinguendos aptata.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae