RES PIRATICA IN MARIBUS EUROPAE VIGET?
RES PIRATICA IN MARIBUS EUROPAE VIGET?
Navis Russica reperta in oris Africae
Navis Russica, cui nomen "Maris
Arctoi", reperta esse nuntiatur in oris Africae occidentalis,
400 miliaribus nauticis ab insulis Promunturii Viridis (Cape
Verde). Quae navis cum 15 nautis Russis capta a piratis esse
creditur ante duas septimanas in undis Sinus Biscaici. Causam
captionis piraticae esse disputationem inter mandras sceleratorum.
"Mare Arctoum", quae potest onera ferre usque 4.000
tonnarum, est navis Russica, licet naviget officialiter sub
vexillo Malitensi. Ultimo itinere vehebat ligna e quodam portu
Finnico in portum Algeriensem Bejaia. Nunc autem conspecta esse
nuntiatur a nautis variarum navium in parte maris, cui est aditus
liber internationalis, id est non in zona litorali Insularum
Promunturii Viridis, quae sunt sui iuris terra. Quod factum
prohibet biocolytas Capeverdianos, quominus navem quaesitam
ascendant. Nuntios nautarum confirmare reportantur speculatores
Gallici.
Nullus adhuc nuntius allatus est de sorte 15 nautarum "Maris
Arctoi". Nonnulli rerum maritimarum periti putant tamen
captionem huius navis non esse "verum" actum piraticum,
at agatur hic potius de contentione inter duas mandras
sceleratorum, videlicet e Russia oriundorum. Nonnullae agenturae
diurnariae nuntiaverunt "Mare Arctoum" suspectam ab una
harum mandrarum fuisse substantias narcoticas inter ligna portare,
quibus ipsi se potituri sperarent. Navem bis a "piratis"
petitam esse, primum prope oram Sueticam Maris Baltici, deinde in
Sinu Biscaico, prope oram Lusitaniae (Portugaliae).
"Mare Arctoum" quaerebatur praeteritis diebus a
quinque navibus longis Russicis in Oceano Atlantico.
Scripsit ANL
|