De typhone litora Sinensia percussuro
De typhone litora Sinensia percussuro
Orae Sinae ad Eurum spectantes undis usque ad novem metra proceris percutiuntur, postquam tota Taiuania typhone Morakot appellato vastata est. Qua insula septipedali pluviae tempestate demersa, triginta circiter homines dispersi sunt, plurima aedificia diruta, amplum deverticulum in mare corruit (quod in imagine adposita aspicere potes): talem procellam ibi quinquaginta annos nemo commemorat. Antea pluvia ingens Insulas Philippinas demerserat, labibus et eluvie incolas affligens atque decem homines occidens.
Auctoritates, quae putant maximam ventorum fluctuumque vim die dominico vergente fore, mille milium saltem incolas ex provinciis Zhejiang et Fujian effugere iusserunt, XXXV milia navium in portus revocaverunt, vias maximas vehiculis interdixerunt, octo milia milium nuntios telephonicos fugae gratia miserunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|