EUNTNE DENUO AMERICANI IN CORNU AFRICAE?
IBUNTNE DENUO AMERICANI IN CORNU AFRICAE?
Clinton monet actiones contra
Erythraeam
In urbe capitali Keniana, Nairobi,
sermonibus habitis cum praesidente Somaliae, Sheikh Sharif Sheikh
Ahmed, secretaria regiminis (i.e. ministra rerum exterarum)
Civitatum Unitarum Americae (USA), Hilaria Clinton, monuit actionem militarem
suorum contra Erythraeam, nisi haec sinat vi adiuvare
separatistas islamicos in vicina Somalia.
Erythraea officialiter negat se auxiliari gregem islamistarum
al-Shabab, qui conantur expugnare regimen Somaliense (quoque
islamisticum, licet fili liberalioris), US-Americani tamen has
negationes veras esse minime credunt. Grex al-Shabab interim in
dies crescere nuntiatur atque nunc habere circiter 250 milia
armatorum militum.
"Sine dubio, si al-Shabab creant suam civitatem in
Somalia, statim invitent illuc al-Qaedanos aliosque tromocratas,
quod periculo esse possit etiam Civitatibus Unitis Americae"
- dixit Clinton diurnariis, sermonibus Nairobiensibus habitis.
Nonnulli greges islamistarum Somalicorum in vicinam Erythraeam
migraverunt, postquam anno 2006 e capite Somalico, Mogadishu,
expulsi erant ab agminibus Aethiopicis, regimine "laico"
Somaliensium faventibus (Vasintonia huic rei tacite adiuvante).
Hodie tamen exercitus regiminis praesidentis Ahmed potitur tantum
haud magna parte ipsius urbis Mogadishu, tribubus suburbanis a
rebellatoribus occupatis. Quam ob rem etiam domina Clinton
decrevit se potius in vicina Kenia praesidentem Ahmed conventuram.
Maxima pars Somaliae in anarchia manet ab anno 1991, neque
incursus tunc copiarum US-Americanorum huic rei finem ponere
valuit.
Scripsit ANL
|