Annus
2 0 0 9


ISLAMISTAE AGGREDIUNTUR AEDES MAGISTRATUUM,

ISLAMISTAE AGGREDIUNTUR AEDES MAGISTRATUUM, CASTRA BIOCOLYTARUM

Neces in Nigeria perpetratae

Statum summae necessitatis annuntiatum est in Nigeria post duos dies ictuum bombiferorum a grege islamistarum in aedes magistratuum patratorum, quibus saltem centum homines occisi sunt. Condicio extraordinaria atque ignitegium (sive hora observatoria) proclamati sunt in provinciis Yobe, Kano, Borno necnon in Regione Edita (Plateau). Secundum testes oculatos, post ictus bombiferos aedes magistratuum, at praesertim castra vigilum publicorum (biocolytarum) adorti sunt iuvenes armati balistis ignivomis machaerisque, qui necabant omnes iis obeuntos sine discrimine. Etiam automobilia in viis publicis ab aggressoribus sistantur, vectores continuo necentur.

Exercitus Nigerianus a ducibus iussus est omnibus modis, quos possideat, tromocratis oppugnare, nuntiat ex urbe capitali relator radiophoniae Britannicae BBC, domina Caroline Duffield. Analytici condicionis huius terrae periti monent hos esse primos in historia Nigeriae incursus rebellatorum causa fidei, non gentis, patratos; bellis enim inter varias gentes ductis Nigeria iam assueta est.

Incertum adhuc manet, utrum aggressores sint ipsius gregis Al-Qaeda aut aliius gregis islamici. Adhuc Talebani Nigeriam petere vix nuntiabantur, licet adessent vicinis terris Maghrebianis ut Mali et Algeria. Fieri etiam potest, ut bellatores pertineant ad localem sacerdotem fidei islamicae, Mohammedem Iusuf, quem nunc biocolytae sequuntur.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae