TALEBANI ADORIUNTUR SIMUL DUAS URBES AFGHANAS
TALEBANI ADORIUNTUR SIMUL DUAS URBES AFGHANAS
Bellum Afghaniense gravescit
Die Martis contigit rebellatoribus gregis Taleban adoriri
simul loca in duobus satis magnis urbibus orientalis partis
Afghanistaniae, prope ad provinciam Helmand, ubi a duobus
septimanis milites foederis NATO incurrunt in zonas adhuc ab
islamistis occupatas.
Agmina militum Talebanorum atque
suicidae ictus bombiferos patrantes aggressi sunt loca in urbibus
Gardez (hic etiam aedes burgimagistri petitae sunt) necnon
Jalalabad in limite Pacchistanico. Licet his ictibus tantum
quinque sexve milites operariive regiminis Afghanici mortui sint,
omnes analytici rerum politicarum Mediae Orientis assentiuntur
bellum Foederis Atlantici, ab agminibus regiminis Afghanistaniae
parum adiuti, contra islamistas gravescere. Ab initio enim huius
mensis iam supra 55 milites terrarum occidentalium a Talebanis
aut in pugnis aut insidiis (usu globorum incendiariorum) aut
ictibus bombiferis suicidiariis occisi sunt. Maximum numerum
necatorum (saltem 27) constituunt milites US-Americani, deinde
Britanni (saltem 17) et Canadiani (saltem 5).
Res in tale discrimen adductas esse, ut secretarius generalis
NATO, Jaap de Hoop Scheffer, publice monitus est reditum foederis
ex Afghanistania nunc, motu Taleban minime superato, significare
vastationem totius Afghanistaniae atque porro inflammationem
belli civilis in vicina Pacchistania necnon aliis regionibus
Asiae Centralis.
Die 20 Augusti in Afghanistania habitum iri electiones novi
praesidentis.
Scripsit ANL
|