Annus
2 0 0 9


Disputationibus quinque dierum graviter transactis,

ISLANDIA UNIONEM EUROPAEAM UT INTRET PETIT

Inter piscem et rem argentariam...

Disputationibus quinque dierum interdum acriter transactis, parlamentum Islandiae (Althingi) decrevit regimen posse officialiter statum terrae sociae in Unione Europaea (UE) petere. Postero die legatus Islandicus Holmiae (Suetia est enim nunc terra-moderatrix actionum UE) petitionem status membrii Unionis in manibus regiminis Suetici posuit.

Usque nuper maior pars civium Islandensium noluerunt hanc terram Unionem Europaeam intraturam, timuerunt enim imprimis de regionibus maris Islandiae proximis atque piscibus abundantibus; ut terra socia Islandia non poterit enim aliarum UE terrarum piscatores prohibere, quominus piscem ad litora Islandica captent. Nunc autem, cum insula haec cladibus incredibile magnis afflictata esset ob crisin globalem, maior pars civium putare aestimantur sibi oeconomice tutius esset ut terrae sociae UE. Nuper electum regimen sociale-et-democraticum ministrae primariae Johannae Sigurdardottir vult etiam quam primum nummum Europaeum commune sibi adoptare, ne corona Islandica utentes cives denuo magnam partem pecuniae in argentariis depositam re vera amittant, si casu nova clade nummaria Islandia laboret.

Unionem Europaeam intrare vult Sigurdardottir iam anno 2012, quod tamen ut fiat plebiscitu Islandensium approbari primum debeat. Neque nunc, crisi oeconomica adhuc saeviente, omnino certa videtur cita assensio omnium 27 terrarum UE, ut novam sociam sibi invitent, licet ad motum novissimum parlamenti regiminisque respondens ductor Commissionis Europaeae Jose Manuel Barroso dixerit Islandiam "iam longe fuisse Europaeam terram cum veteribus ac alte insitis radicibus democratiae".

Effectus de statu membri UE petendo in Althingi suffragandi non erat omnino clarus: motui faverunt 33, contra autem suffragati sunt 28 parlamentarii, duobus a suffragio abstinentibus.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae