Annus
2 0 0 9


TARO ASO CONTRA SPEM SPERAT SE DENUO VICTURUM

TARO ASO CONTRA SPEM SPERAT SE DENUO VICTURUM

Electiones praematurae in Iaponia

Ante tempus solitum habendae sunt electiones novi parlamenti Iaponum, nuntiaverunt nonnulli repraesentatores regentis Factionis Liberalis-et-Democraticae (LDP). Depositionem regiminis minister primarius Taro Aso annuntiaturus sit spatio proximae septimanae. Causam rectam consiliorum Aso esse caedem suorum in comitiis regionalibus nuper in urbe capitali Tokyo habitis. Quorum effectu LDP amisit gubernationem urbis capitalis, qua potita erat, sine fere ullis pausis, praeteritos 50 annos. Nunc autem moderamen urbis capitis manet in manibus oppositae partis Factionis Democraticae (DPJ), cui 54 suffragantium mandata colligere contigit, dum LDP tantum 38.

At indirectam causam "ingratiae" populi erga liberales democratas ipsumque Aso esse sine dubio crisin oeconomicam globalem, quae crisis Iaponiae etiam maiora damna affecisse videtur quam oeconomiae Civitatum Unitarum (USA), unde haec calamitas oritur. Mense Februario huius anni minister oeconomiae Iaponicus admisit hanc terram maximis difficultatibus laborare a tempore alterius belli mundani. Mense Aprili consilia stimulativa regiminis adhibita sunt ad oeconomiam reanimandam, multi tamen dixerunt haec nimis sero venisse, multo scilicet serius quam similia consilia adhibita e.g. in USA, Sinis aut Britannia.

Dominus Aso speret tamen motu audaci ac sincero (dissolutione scilicet sui regiminis) partem suffragantium sibi revincere. Novae electiones habendae sint 30 die Augusti.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae