Troops arrest Honduran president
DEMOTUS EST PRAESIDENS, QUI LEGEM MUTARE VOLUIT
Commutatio rerum Honduriana
A militibus apprehensus est atque in
vicinam Costaricam (Oram Divitem) adductus prasidens Honduriae,
Manuel Zelaya, qui voluit legem adhuc valentem mutatum iri ita,
ut ipse denuo munus praesidentatus petere posset. Zelayam
apprehendi iussit militibus Supremum Tribunale Hondurianum.
Nuntiatum esse milites eum multo mane recte a lecto in castra
extra urbem capitalem Tegucigalpa adduxisse. Deinde in vicinam
Costaricam transportatus est Zelaya aeroplano militari.
Secundum hodiernam Honduariae constitutionem unicuique non
licet munus capitis terrae petere plus quam semel. Periodus autem
praesidentiatus Zelaya lege finire debeat mense Ianuario anni
2010. Praesidens decrevit tamen plebiscitum (quod hodie, die
scilicet Solis, erat peragendum), quo populus rogaretur, utrum
praesidenti liceret plus quam semel in munere mansurum conari.
Referendo tali tamen reclamabat Suppremum Tribunale atque magna
pars Congressus (parlamenti), etiam multi legati ipsius
praesidentis Factionis Liberalis.
Zelaya notus est mutatione foederis Honduriae cum USA. Qui
loco Washingtoniae fautorem sibi invenit praesidentem
Venetiolanum, populistam Hugo Chavez. Hic mutationem rerum in
Honduria factam statim condemnavit, dixitque eam peractam esse ab
"imperio Yankeeano".
Honduria est civitas satis pauper Americae Centralis, habet
paulo plus septem miliones incolarum, exportat cofeam et arienas
(bananas). Mutationes rerum a militibus antea hic factae sunt
annis 1963 et 1975; post hanc summam potestatem regimini civili
redditam esse demum anno 1981.
Scripsit ANL
|