Annus
2 0 0 9


Iran police clash with protesters

De USAe et Persiae inimicitia renovata

Post acrem orationem praesidentis Civitatum Americae Unitarum, qua vis et coërcitio regiminis Persici in turbas reclamantium condemnabatur et de exitu suffragiorum nuper habitorum dubitabatur, praesidens Persarum Mahometus Ahmadinejad vehementer respondet Baracum Obama cum eius decessore comparans: "ne iste rebus Persicis se interponat! qui eadem repetit, quae Georgius Bush dicere solitus erat. Ab isto excusationes publicas postulo!" Cui nuntius ministri Americani rebus externis addicti refert: "Nulla culpa nobis conferenda est, nam quae apud Persas fiunt ad nos minime spectant: quorum difficultates domi dirimendae sunt, non nos arguendo."

Teheraniae interea acerrimum discrimen. Quamquam ambo Mahometi Ahmadinejad competitores Mir - Hussenus Mousavi (quem in imagine aspicis) et Mehdis Karrubi a provocationibus desistere nolint, caerimoniam die Jovis convocatam ad victimas praeteritorum dierum commemorandas differre maluerunt. Cum autem rete televisificum "Press TV" Anglica lingua diffusum viginti reclamantes, octo milites occisos esse nuntiaverit, per telam mundanam imagines sine intermissione divulgantur, quae coram totius orbis spectatoribus et magnitudinem querelarum et violentiam militum custodumque commutationis testificantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae