Annus
2 0 0 9


Iran police clash with protesters

De tumultu in Perside

Aqua ex tubis respersa, baculis, vapore lacrimigeno astynomi Persici reclamationibus finem imponere conati sunt, nam catervae civium exitui suffragiorum praesidentialium opponuntur: putant enim multitudines praesidenti Mahometo Ahmadinejad fraudulenter victoriam recentibus comitiis tributam esse. Veneris die summus dux religiosus Persarum Alis Khamenei oppositores sollemniter monuerat, ut aequo animo exitum acciperent et perturbationes desinerent, sed candidatus devictus Mir - Hussenus Mousavi, qui cum auctoritatibus de re ipsa collocutum convenire noluit, firmiter postulat ut cives iterum suffragia ferant et scidulae honeste computentur. Custodum Concilium tantum decimae cuiusque scidulae alteram computationem frustra concesserat.

Saturni die duo homines interiisse, duo vulnerati esse narrantur apud sepulcrum ducis religiosi Khomeini, qui ante triginta annos rebellionem contra tyrannum coepit unde orta est res publica Islamica: quid re vera factum sit alius aliter refert neque paucis diurnariis qui Teheraniae manent ex sedibus suis exire licet. Nihilo minus constat custodes publicos in turbam saepe sclopetavisse, quae passim ignem admovendo lapides coniciendo resistit exclamans "Pereat dictator!".

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae