RECLAMATIONES PERSARUM PORRO PERDUCENDAE
RECLAMATIONES PERSARUM PORRO PERDUCENDAE
Mousavi diem maeroris annuntiat
Reclamationes porro perduci in viis Tehereaniae,
urbis capitis Persarum, exspectantur, cum ductor oppositae
liberalis partis Hosein Mousavi ad suos appelavit, ut diem
maeroris observarent, commemorantes octo homines die Lunae in
pugnis contra biocolytas islamicas fautoresque praesidentis
Ahmadinejad necatos. Mousavi dixit se velle novas reclamationes
pacifice perductum iri. Regimen tamen, quod antea omnes
demonstrationes publice haberi prohibuerat, nullum responsum
dedit ad consilia novissima oppositae partis luctum celebrare.
Reclamationes in Irania exortae sunt, cum officialiter
pronuntiatum esset victorem comitiorum praesidentis Persarum
discessisse adhuc hoc munere fungentem Mahmoud Ahmadinejad, cui
duae trium partes suffragatorum fidem dedissent. Aemulus tamen
huius, Mousavi, dixit electiones fraudulenter peractas esse. In
viis Teheraniae fautores amborum inter se abhinc pugnant,
reclamantibus factionis Mousavi asseverantibus biococolytas
militiae islamicae (Basij) actuosos praesidentis
Ahmadinejad multoties in pugnis adiuvare.
Multos fautores Mousavianos aut domi aut in loco operis aut in
aedibus studentium a biocolytis apprehensos atque in carceres
ductos esse. Inter apprehensos sint editor et scriptor
principalis ephemeridis oppositae partis. Diurnariis autem
peregrinis prohibitum est in vias Teheraniae porro proficisci.
Summus dux religiosus Persarum, Ali Khamenei, appelavit ad cives
ut "uniti manent in sua civitate islamica". Qui tamen
antea dixit se velle computationem suffragiorum iteratum iri, ut
pax in terra restituatur.
Scripsit ANL
|