ELECTIONES EUROPARLAMENTI:
ELECTIONES EUROPARLAMENTI: BATAVICAM PVV PROGRESSUM
FECISSE
Reditus partis dextrae?
Contra legem silentii comitialis die Veneris vespero
media Batavica nuntiaverunt alteram huius terrae maximam partem
in parlamento Europaeo fore Factionem Libertatis (PVV) duce Geert
Wilders. Quae factio eurosceptica magna voce reclamat
immigrationi in Holandiam advenarum e terris musulmanicis
oriundarum at hos, qui in Batavia iam vitam degunt, cogere vult
ad "mores sociales Batavicos" adhibendos. Ipse Wilders
in ius phyletismi accusatus vocatur propter dicta, quae
musulmanis Batavicis nimis sibi libroque sui sacro, Al-Corano,
odiosa videntur.
Batavia (sive Holandia) una cum Britannis primo die electionum
parlamenti Europaei (cui 736 sellae omnino adsunt) comitia sua
habuit, die scilicet Iovis. Maxima autem pars 27 terrarum
sociarum Unionis Europaeae (UE) die Saturni aut Solis die comitia
tenent, effectus ergo suffragandi divulgare per totam Europam
officialiter non licet usque horam Greenwhichanam 20:00 diei
Solis. Nihilominus, legem silentii violantia media Batavica
inopinatum progressum PVV annuntiaverutn. Quae factio quinta
demum vis est in parlamento Batavico, sed nunc videtur tantum a
democratas christianas (Batavos) superari et quinque e numero 25
sellarum Batavis in Europarlamento servatarum possessura.
Contra emigrantes dicendo voces suffragantium colligere volunt
multi politici dextrae partis in Europa Occidentali. Ante paucos
dies minister primarius Italiae, Silvio Berlucsconi, cum
Mediolanum visitaret, dixit hanc urbem sui natalem hodie potius
urbi cuidam Africanae quam Italae esse similem.
Simul cum electionibus europarlamentariis Britanni in multis
regionibus comitia localia habuerunt, quibus maximos progressus
fecisse videntur conservatistae eurosceptici (Tories)
duce David Cameron. Qui vir politicus pollicetur se contra
tractatum Lisbonensem UE ardenter studere, si factio eius
potestatem Britanniae capiet.
Scripsit ANL
|