Annus
2 0 0 9


De Opele servata

De Opele servata

Ex quattuor competitoribus electa est societas Canadiensis Magna ut salus officinae Germanicae Opeli, quae societatis Americanae Generalium Motrorum (GM) est, tam insidosa procella periclitanti restituatur. Minister Germanicus rebus oeconomicis Peer Steinbrück nuntium exspectatum Saturni die post colloquia ad multam noctem peracta diurnariis communicavit; minister rebus exteris Franciscus Waltherius Steinmeier ita maximum numerum operariorum servatos esse confirmavit. Sed acriter notavit Sergius Marchionne, qui Italico competitori FIAT praeest, "rem operae saponariae (soap opera) in Brasilia confecta similem factam esse, comitiis instantibus". Nam suffragia in Germania aestate peracta habenda sunt. Societas consituetur cuius quinta pars Magnae continget, quae usque ad hunc diem autoraedarum partes fabricari solita erat, Opelis operariis decima pars, tertia Generalibus Motris manebit, cuius sunt hodie omnes officinae Opelianae, tertia denique argentariae Russae Sberbank, unde sperant rectores Theodisci facultatem exortum iri in Russia vendendi autocineta fabricanda.

Dux Magnae Sigfridus Wolf : "Nos servabimus - inquit - omnes Opelis officinas in Germania, hoc iterum atque iterum confirmo!" Nihilominus decem milia operariorum, quintus fere quisque, laborem amittent. Angela Merkel cancellaria regimen suum id fecisse dixit, quod opus esset: "Telephonio cum praesidente USAe Baraco Obama aperte collocuta sum: concorditer convenimus omnia temptanda esse, ut discrimen hoc arduum ad felicem finem perduceretur. Inde mentes nostri de re agentium bene animatae sunt."

Germaniae gubernatores cum quattuor regionibus, ubi sunt officinae, MD miliones euronum societati GM fenori dabunt, ne septimanis proximis pecunia deficiat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae