COREA BOREALIS MINATUR SE VI RESPONSURAM
COREA BOREALIS MINATUR SE VI RESPONSURAM
Nolite naves nostras tangere!
Si milites classis Coreae Meridionalis
naves Boreocoreanas perscrutari conati erunt, exercitus Coreae
Borealis vi ad talia conamina respondebit - minatus sunt
magistratus communistici, qui in potestate tenent septentrionalem
partem Paeninsulae Silentii Matutini seu Coreanae, quique
praeteritis duobus diebus inopinate displosionem subterrestrialem
pyroboli atomici volatumque missilium novissimorum (ad cuspides
nucleares ferendas idoneorum) perfecerunt. Haec facta mundus
occidentalis atque etiam amici veteres Boreocoreanorum - Sinae
Russique - ut acta valde paci internationali in regione Asiae
Orientalis innocentia esse nuncupaverunt.
Studiis nuclearibus communistarum Coreanorum valde indignatum
regimen USA proposuit a Nationibus Unitis licentiam posci, ut
naves portos Boreocoreanos petentes perscrutari agminibus
internationlibus liceret, ita prohibendo quominus ulla materia
nuclearis aut res ad eam fabricandam idoneae hanc terram
attingerent. Regimen Coreae Meridionalis, quae est terra socia US-Americanorum,
se pronuntiavit paratum esse talia consilia probare. Qua
pronuntiatione ad iram adducti magistratus communistici dixerunt
Coream Borealem non porro principiis armistitii anni 1953 (quo
bellum Coreanicum finitum erat) parituram esse.
Si milites australis partis paeninsulae naves septentrionalium
Coreanorum ascenderint, Boreocoreani armis respondebunt -
declaravit regimen Phyonyangeum, addens a se securitas navium in
terris sibi vicinis tutari plus non posse.
Interea speculatores et USA et Coreae Meridonalis nuntiaverunt
fumum industrialem denuo apparere super Boreocoreanam
electrificinam nuclearem Yongbyon, significans ibi condensationem
uranii pergi. Quae electrificina clausa mansit - secundum pacta
internationaliter a regimine communistarum contracta - a mense
Iunio 2007 anni.
Scripsit ANL
|