Annus
2 0 0 9


CASUS OECONOMIAE IAPONICAE MAXIMUS

CASUS OECONOMIAE IAPONICAE MAXIMUS

Exportatio quarta parte decidit

Secundum data modo divulgata, productum domesticum (GDP) Iaponiae deminutum esse primo huius anni trimestri passu quattuor centesimarum, praeterito trimestri (quarto scilicet anni 2008) comparatum, atque passu 15,2% calculatione annuali. Tale decrementum numquam in Terra Cerasi Florentis evenit post finem alterius belli mundani, licet data divulgata congruant (non ergo peiora sint) prognosi analyticorum.

Primi huius anni tres menses erant ita quartum iam trimestre oeconomiae caducae; pridem numquam oeconomia Iaponum decreverat post alterum bellum mundanum, nisi breviter ac modice anno 1955. Nunc autem res aliter se habere: iam mensibus X-XII anni 2008 productum domesticum Iaponiae decrevisse gradu 3,8%. Huius rei causam esse crisin oeconomicam globalem, qua fit, ut importatio mercium Iaponensium (ut automobilia, instrumenta electronica) aliis in terris deminuatur. Ita primo trimestri huius anni exportatio Iaponica decrevit 26 centesimis. Collocatio pecuniae in incepta industrialia decrevit eodem tempore 10,4%, dum consumptio domestica minor facta est gradu 1,1%.

Spem tamen aliquam praebet simul divulgatus nuntius de parvulo incremento mense Martio fabricationis industrialis Iaponum.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae