Annus
2 0 0 9


De Conventus partis victoria

De Conventus partis victoria

Conventus partis fautores in tota India celebrant Foederi Uniti Progressionis victoriam, cui comitiis recentissimo mense habitis maximus senatorum grex ab Indicis civibus iterum tributum est; Manmohanus Singh minister primarius et Sonia Gandhi, quae Conventus parti praeest, populo gratias palam agunt quod tam lato consensu magistratum rectoribus continuaverint, summam fidem factioni illi habentes. Saturni die, post exitum divulgatum, turbae apud sedes Conventus partis tam Dellii Novi quam in ceteris urbibus tympana pulsantes et magna voce acclamantes congregatae sunt.

Rajnathus Singh, praesidens factionis hinduisticae Bharatiya Janata quae Foedus Nationale devictum duxit, accurate perpendendum esse confitetur quidnam acciderit; ipse iam victoribus gratulatus est, auxilium partis suae promittens patriae salutis causa; etiam Factio Communistica, quae Tertium Foedus constituerat, cladem suam concessit. Diurnarii et Indiae studiosi putant aliquandiu de novo regimine constituendo agendum esse, nam Foedus Unitum Progressionis maiorem partem sellarum senatoriarum adeptum non est, sed postea gubernationem diuturnam et stabilem fore.

Iure vocatur Indiae res publica amplissima democratia totius orbis: circiter DCCXIV milionibus hominum suffragia ferre licuit in octingentis milibus sedium. Sexaginta homines propter tumultus in regionibus septemtrionalibus perierunt, quod in tanto populi concursu parvi momenti putatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae