REPERTA EST IMAGO MULIEBRIS 35.
REPERTAM ESSE IMAGINEM MULIEBREM 35.000 ANNORUM
Vetustissima sculptura mundi?
Nuper reperta in spelunca Hohle Fels
Sueviae Germanorum scupltura mulieris videtur esse vetustissimam
nobis notam scalpturam manu hominis factam, nuntiat novissima
editio actorum "Nature", auctore professore Nicholao
Conard Universitatis Studiorum Tubingiensis. Ex ebore mammutheo
factam imaginem mulieris, corpore valde rotundo, mammis
natibusque copiosissimis, archaeologi putant esse aetatis saltem
35 milium annorum. Ita fiat haec longitudine 6 centimetrorum
imago veterrima sculptura in toto orbe terrarum adhuc inventa.
Iam antea in hac spelunca Sueviana inventae sunt nonnullae
sculpturae, imagines scilicet animalium atque res e lapide facta,
quam ad 'crepundia adultorum' sive 'crepundia Venerea' pertinere
putares.
'Venus' illa Sueviana inventa est in sex fragminibus, quorum
primum reppererunt archaeologi mense Septembris proxime
praeteriti anni. Adhuc caret imago manu laeva, studiosi tamen
sperant se eam inventuros. Caret quoque sculptura capite, quod
tamen secundum mentem sculptoris esse factum: loco enim capitis
statuae adesset quasi anulus, ita ut pendendo ferri ut ornamentum
possit.
Fortasse erat haec imago deae fertilitatis, putant archaeologi.
Aetas eius est tam vetusta, ut vix aestimari possit methodo
radiocarbonica. Studiosi tamen putant eam vetustiorem esse
periodi Gravettianae, quae in Europa florebat inter 22 et 27
abhinc milia annorum. Cuius periodi clarissimam sculpturam esse
Veneris Willendorfianae.
Scripsit ANL
|