Annus
2 0 0 9


HOMO SAPIENS NOVUM COGNATUM INVENIT

HOMO SAPIENS NOVUM COGNATUM INVENIT

Floresiensem aliud genus hominum fuisse

Hominem Floresiensem non fuisse pygmaceam formam hominis sapientis, sed omnino aliud genus hominum monstrare novissimas investigationes, de quibus narrant acta "Nature".

Agitur de ossibus ante nonnullos annos in insula Indonesiana Flores repertis, qui spectant sine dubio ad creaturas hominoides, contentio tamen inter palaeoanthropologos erat (et porro manet), utrum haec homines sapientes aut aliud hominis genus fuerint. Attentio scientistarum imprimis in parvam staturam hominoidum adducta erat, esset enim Floresiensis, qui ante octo milia annorum floruisse videtur, altitudine unius tantum metri, pondere 30 chiliogrammatum. Multi ergo crediderunt eum ad gentem pygmaceam nostrum pertinuisse, quae gens fortasse ob morbum quendam corpus sui diminuisset, quod casus interdum testatur apud species geographice ab aliis isolatas, ut sunt gentes insulares.

Relicitis in spelunca ad vicum Liang Bua repertis bene investigatis nunc pateat Floresienses potius aliud genus hominum fuisse, quod genus, ut homo sapiens necnon Neandertalensis, ab eodem proavo, homine scilicet erecto (quem ante milionem annorum in Asiam Meridionalem-et-Occidentalem immigrasse), oriundum esse habetur. Ita saltem putant duo greges studiosorum - ducibus William Jungers US-Americanae Universitatis Stony Brook necnon Eleanor Weston et Adrian Lister Londinensis Musaei Historiae Naturalis - quorum symbolae a "Nature" divulgantur. Amborum gregum theoria nititur inter alia etiam parvi magnitudine cerebri Floresiensium, quod esset 400 centimetrorum cubicorum, tertia ergo parte hominis hodierni at aequa simiis cympansibus. Minime enim credatur evolutionem, etiam quibusdam morbis aliis adversis condicionibus coactam, sivisse capacitatem cerebralem minui. Ceterum monstrant reperta in speluncis Floresiensibus facta hunc hominem satis bonum versatilemque artificem fuisse.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae