De febri suilla
De febri suilla
Ordo mundanum salutis (WHO) nuntium publicum de febri
suilla, quae toto in orbe timorem diffundere coepit, die Martis
edidit: undeoctoginta homines in Mexico morbo correptos esse
quorum septem tantum eapropter interiissent: Mexicanus contra
minister salutis CLII concives suos obiisse testatur et omnes
cauponas claudi iussit. Nihilo minus monet Ordinis salutis
mundani praesidens vicarius Keiji Fukuda assidue ab
auctoritatibus invigilandum esse, medicamenta enim comprobata
aegrotantibus prodesse, summam sollicitudinem in contactu inter
homines inesse, unde contagio generalis exoriri possit periculum
maximum apud miserrimos populos: ex paucis infectis
vehementissimam febrim "Hispanicam" appellatam ante
nonaginta annos milionibus morti fuisse.
Non desunt febri suilla aegrotantes in aliis civitatibus,
praecipue in Civitatibus Americae Unitis et in Australia; pauci
in Europa numerantur, quorum duo in Hispania totidemque in Regno
Coniuncto. Nullum usque ad hunc diem interdictum
viatoribus impositum est, sua tamen sponte complures itinera in
Mexicum iam deserere constituerunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|