Annus
2 0 0 9


De Trinitatis et Tobagi conventu

De Trinitatis et Tobagi conventu

Baracus Obama ut praesidens Civitatum Americae Unitarum primum conventui Ordinis Americae Nationum interest Hispanico Portu, in capite Trinitatis et Tobagi insularum Americanarum. Quem omnes collegae superiori praesidenti infesti benigne acceperunt: Hugo Chavez Venetiolanus, postquam eum libello Eduardi Galeano praeclari scriptoris donavit, (ut in imagine aspicis) coram diurnarios "Praesidentem Baracum Obama - inquit - intellegentem facio, si cum decessore compares."

Cubae rectoribus more solito nulla invitatio, quibuscum ipse Baracus nihilo minus se "renovatum principium" optare dixit. Etiam praesidens Cubanorum Radulphus Castro Jovis die se paratum esse proclamaverat cum ipso "de re qualibet" disputando: anno enim MCMLXI, cum USAe copiae exsulibus Cubanis apud Suum Sinum auxilium ferre conatae sunt, utrumque regimen domum legatos revocavit et diuturna mutua inimicitia orta est.

Conventu triduo de gravibus rebus agendum est, e. g. de crisi oeconomica, de energia et de securitate; USAe praesidens sperat tamen se cum singulis collegis collocuturum esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae