Annus
2 0 0 9


MAXIMA DEMOCRATIA MUNDI SUFFRAGATUR

MAXIMA DEMOCRATIA MUNDI SUFFRAGATUR

Singh contra Advani

Finitam esse primam partem comitiorum in India, quae sunt maximae democraticae electiones per totum orbem terrarum. Effectus suffragandi decernent, utrum in potestate mansura sit coalitio Congressus, duce ministro primario Manmohan Singh, cum factionibus parvioribus, an imperium capiat fortasse pars opposita, id est nationalistica factio Hinduistarum Bharatiya Janata Party (BJP), duce LK Advani. Magni quoque momenti posse putatur effectus "coalitionis tertiae partis", quam constituunt communistae et nonnullae factiones regionales. Prognoses varie effectus suffragandi praedicunt, una re tamen certa: neque Congressum neque BJP posse victoriam absolutam adipisci, talem scilicet, qua 50% sellarum in parlamento capi possint.

Dies Iovis erat primus quinque dierum, quibus plus quam 700 miliones Indorum suffragia dare possunt. Effectus suffragandi divulgandi sunt demum die 16 mensis Maii, ita ut parlamentum novum primum die 2 Iunii conveniret. Plerique primum diem suffragationis sine difficultatibus peractum esse nuntiatur, in civitatibus tamen Jharkhand, Orissa et Bihar, de remotis regionibus ruralibus reportati sunt nonnulli incursus in aedes commissionum electoralium armatorum rebellatorum Maoistarum.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae