Annus
2 0 0 9


RECLAMATORES PROHIBENT,

RECLAMATORES PROHIBENT, QUIN ASEAN CONVENIAT

Ictus in dignitatem regiminis

Fautoribus partis oppositae Thailandiae contigit tumultibus in viis actis perterrere regimen ductoresque terrarum Asiae Borealis Occidentalisque (quae nuncupantur nomine communi gregis ASEAN), ne in urbe maritimo Thaiorum, Pattaia, colloquium summitarium haberent. Regimen statum extraordinarium in Pattaia valiturum annuntiavit debebatque ductores octo terrarum, qui iam huc advenerant, clam extra hanc regionem evehere.

Iam die Iovis dena milia hominum reclamitabant in viis urbis capitalis Thailandiae, Bangkok, contra regiminem ministri primarii, Abhisit Vejjajiva. Qui manifestatores poscunt abdicationem ductoris regiminis atque ut revocetur in potestatem pristinus minister primarius, Thaksin Shinawatra (cuius imaginem monstrat unus manifestantium in photographemate a laeva), quem ante duos annos Vejjajiva coegit, ut e munere terraque abiret. Qui vivit hodie in exilio.

Die Veneris Saturnique reclamatores - camisiis rubris vestiti - gregatim advenerunt in Pattaiam, ut prohiberent, quin summitas ductorum 16 terrarum Asiatici gregis ASEAN ibi fieret. Quod iis re vera perficere contigit, nam tumultibus novisiimis perterriti ductores Insularum Philippinarum, Indoniesiae, Malesiae, Singapuri, phylarchatus Brunei, Vietnamiae, Laotis, Birmae necnon imprimis ipsius Thailandiae declaraverunt se potius alio tempore alioque fortasse in loco conventuros, ut imprimis de cooperatione oeconomica inter se atque relationibus cum "vicino magno", Sinis scilicet, colloquerentur. Agendum erat etiam de collaboratione cum aliis vicinis, India scilicet, Australia et Nova Zelandia, quarum regiminum repraesentatores etiam Pattaiae exspectabantur, una cum ministris rerum externarum Sinarum, Iaponiae Coreaaeque Meridionalis.

Summitate renuntiata, minister primarius Vejjajiva, cui duces militum faveant, se nihilominus dicit minime de abdicatione cogitare.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae