Contentione diplomatica haerentur vicinae terrae Dacoromania et Moldavia postquam illam regimen huius accusavit incitatione
REGIMIMEN COMMUNISTICUM DACOROMANIAM ACCUSAT
Tumultus Moldavienses
Contentione diplomatica haerentur vicinae
terrae Dacoromania et Moldavia postquam illam regimen huius
accusavit incitatione novissimorum tumultuum, quibus afflixa est
urbs capitalis Chisinevia.
Die Martis turbae
iuvenum studentium adorti erant curiam parlamenti aedesque
praesidentis Moldaviae, unde demum postero die a biocolytis
expulsi sunt. Hi iuvenes victoriae (ut dicunt) fraudulenti
factionis communistarum in novissimis comitiis reclamant. In
pugnis vigilum publicorum cum studentibus nonnulla centena
hominum vulnerati sunt. Una mulier vitam amisisse nuntiatur
propter nimiam copiam gasii lacrimogeni, quam inhausisset.
Agitur de victoria comitiali (iam tertia in
serie) rengantium hanc terram communistarum duce praesidente
Vladimiro Voronin, qui potiti sunt 49,9 centesimas sellarum in
parlamento, dum partibus adversis tantum 13% sellarum occupare
contigit. Reclamantes dicunt victoriam fraude adeptam esse, licet
prognoses antecomitiales quoque de praestantia communistarum
super alias factiones nuntiarent (proportione tamen minori, 36%
ad 22%) atque observatores internationales effectus suffragandi
probaverint.
Agitur quoque de contentione ethnica
diplomaticaque. Regnantes Moldoviam communistae maxima e parte
Russophoni sint artioribusque iunctionibus cum Moscovia faveant,
maior autem pars suffragatorum factionum oppositarum sint homines
Moldavice (sive Dacoromanice) loquentes, qui magis ad Unionem
Europaeam vicinamque Dacoromaniam animum advertant.
Adiutores Voronin nuncupaverunt reclamatores
‘fascistas’ accusantque regimen Dacoromaniae tumultus
machinari. Secundum agmina portaria Dacoromaniae, Moldavia die
Mercurii finem sui cum Dacoromania clausit.
Hodierna Moldavia - praeter Transnistriam
sive regionem Tyraspolitanam, quae et hodie se Russiae adiungere
studet - fuerat pars Dacoromaniae usque invasionem Sovieticam
anni 1940.
Scripsit ANL
|