Annus
2 0 0 9


Corea Septentrionalis misit in orbitam terrae satellitem telecommunicativum,

MISSILE BOREOCOREANUM DENUO MALE OPERATUR

Cladis ballistae magnae

Coreanis Septentrionalibus non contigit die Solis in orbitam terrae ope missilis novissimi ponere satellitem telecommunicativum, nuntiant agenturae speculatoriae et US-Americanorum et Coreanorum Australium. "Secundum scientiam nostram, omnia elementa missilis mox post evolationem in oceanum deciderunt, nihil ergo in orbitam afferre potuerunt" - dixit minister defensionis Coreae Australis Lee Sang-hee.

Antea agentura diurnaria Coreae Septentrionalis, KCNA, nuntiaverat conamen optime perfectum esse. Cui nuntio statim reclamaverunt Organisatio Nationium Unitarum (ONU), Unio Europaea (UE), Civitates Unitae Americae Septentrionalis (USA), Iaponia et Corea Australis, quae omnes timent Boreocoreanos re vera technologiam ad cuspides nucleares ferendas hoc modo perquirere posse. Demum post paucos horas interiectas nuntii de Wasintonia Seuliaque advenerunt eventum secundum conaminis Coreanorum Septentrionalium negantes.

Agitur de satellite Kwangmyongsong-2 ("Radius clarus-2"), quem in orbitam allaturum erat missile novissimum Taepodong-2 ("Magna ballista-2"). Hoc timent non tantum periti Iapones Austrocoreanique, sed etiam US-Americani, radium enim eius volandi esse circiter 4.500 chiliometrorum. Speculatores putant tamen scientistas Boreocoreanos iam operam dare evolvendi novam versionem "ballistae magnae", quae itinera usque 9.000 chm emetiri possit. Tunc, ut multi timent, Coreanos Boreales, quibus insitam esse contentionem cum regimine US-Americano, armis nuclearibus (quae ut fabricentur studeant physici huius terrae communisticae) posse adoriri non solum Paeninsulam Alascanam, sed etiam urbes orae Pacificae cum civitate Californiana.

Adhuc tamen Taepodong-2 videtur male operari. Hodiernus enim finivit eodem modo ut virgineus volatus anni 2006, cum omnia elementa missilis mox post evolatum in oceanum deciderunt.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae