Annus
2 0 0 9


Japoniam missilibus Coreanis responsuram esse

Japoniam missilibus Coreanis responsuram esse

Postquam Coreae borealis rectores nuntiaverunt missile a basi sua militari mense Aprili proiectum iri, minister Japonicus rei bellicae Yasukazu Hamada exercitum iussit missilis reliquias quaslubet delere, quae forte in patriam suam decidere possint. Primum a bello altero mundano Japonici tale consilium capiunt, qui ab illo tempore constanter pacifici manserant. Cum enim regimen Coreanorum satellitem longinquis communicationibus destinatum proiciendum esse confirmaverit, Civitates Americae Unitae putant missile tale tortum iri, quod usque ad LXV centena chiliometrorum pervenire possit, id est usque ad Japoniam vel Alascam: quapropter USAe et Japoniae naves bellicas in maria finitima mittent, pro explorato habentes facinus illud ONUs deliberationes violaturum esse.

Vel Russia Coreanos hortatur, ut experimento desistant. Regimen Boreocoreanus praenuntiavit quemvis, qui missile a se proiectum deicere conatus erit, aggressoris instar reputatum iri.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae