Annus
2 0 0 9


De incendiis Keniae silvas vastantibus

De incendiis Keniae silvas vastantibus

Quinque et triginta centena hominum - videlicet astynomi, iuvenes et operarii silvestres - a rectoribus Kenianis missi sunt, complura incendia exstincturi quae octo saltem silvas vastare pergunt, quarum maxima est Mau appellata, Africae orientalis amplissima: XLVI chiliometra quadrata fruticetorum ita evanuisse putantur. Nuntius Instituti Keniani naturae tutandae additcum aliquot animalium species iam diu periclitari proclamavit. In monte ignivomo exstincto Longonot, ignes cratera versus procedunt plurimas bestias comburentes effugiendo ineptas. Greges taurotragorum in pascua ob siccitatem arida effugientes inedia vitam finire possint.

Decem viri comprehensi sunt, quod rei incendiorum ultro excitatorum reantur; investigatores suspicantur etiam mellis collectores, qui alvearia igni absumere soliti sunt, vel carbonis combustores ignem nolentes propagasse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae