Annus
2 0 0 9


Omnes partes caedem Hibernicam condemnare

Omnes partes caedem Hibernicam condemnare

"Totam nationem percussam et furentem esse puto propter scelestos vilesque impetus contra milites, qui patriae suae serviebant. Omnia molituri sumus, ut Hibernia septemtrionalis secura sit: pro certo affirmo sicarios istos ante iudices delatum iri. Nullus tamen homicida pacem a plerisque Hibernicis septemtrionalibus optatam avertet." Haec dixit iratus Gordon Brown minister primarius Britannicus postquam incogniti armati Massereene, in oppido provinciae Antriae, casas militares adorti sunt. Saturni die vesperi narrantur duo iuvenes pizas (seu placentas Neapolitanorum more confectas) birotis automatariis ferentes et quattuor milites, qui parcam illam cenam accipiebant, armis igneis ex autocineto a duobus aut tribus sicariis percussi esse: duo milites confestim interierunt, ceteri qui aderant vulneribus affecti sunt.

Etiam minister primarius Hiberniae septemtrionalis Martinus McGuinness, qui in Exercitu Republicano Hibernico (IRA) militavit, sicarios acribus verbis condemnavit. "Ego ipse - inquit - in bello IRAm iuvi, egomet armatus IRAe fui: sed demum bellum finem habuit! Illi, qui impetum istum fecerunt, bellum renovandi aperte cupidi sunt."

Extremo die dominico quidam, telephonio loquens pro grege armato qui "Verus IRA" (Real IRA) appellatur, ephemeridi Dublinensi sibi caedem arrogavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae