Delator Estonicus
Delator Estonicus
Venditio Russis secretorum non disparuit, vallo Berolinensi
diruto. Nam scriba quidam Estonicus, qui operam apud ministerium
rei bellicae patriae suae dabat, duodecim annorum custodiae
condemnatus est quod militaria secreta Russorum regimini pretio
centum milium dollariorum vendidisset: cui secreta propterea nota
erant, quod anno bismillesimo quarto Estonia socia NATOnis facta
est.
Hermannus Simm, dux custodiae publicae Estonicae, ab anno
MCMXCV putatur pro exploratoribus Russis egisse. Anno
bismillesimo dux securitatis apud ministerium factus, multa
occulta de NATOnis communicationibus et secreta vigilantia
cognovit: tum cum duobus legatis agenturae SVR (olim KGB
appellatae) ter quaterve in variis Europae urbibus convenit.
Praesidens consilii securitati addicti senatus Estonici
"Hermanno - inquit - gratum fuit ludo tam magno interesse:
occulta diligere solebat." Praeter captivitatem viginti
milionibus Estonicarum coronarum, id est duodecim centenis
milibus euronum, multatus est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|