Annus
2 0 0 9


Post quaesitionem duorum dierum repertum esse ab indiciibus US-

POST DUOS DIES QUAESITIONIS MILIARDARIUM FRAUDACEM REPERTUM ESSE

Fuga equitis

Post quaesitionem duorum dierum repertum esse ab indicibus US-Americanae Foederalis Graphei Investigationis (FBI) miliardarium equitem Allen Stanford, suspicatum defraudationis octo miliardorum dolariorum.

Sir Allen Stanford - qui heres est magnae rei familiaris, quam avus suI, Lodis B. Stanford, anno 1932 comparare coeperat - evanuit die Martis, cum nuntiatum esset Commissionem Titulis Foroque Tuendis (SEC) eum reum putare pecuniae defraudatae clientum sui, id est collocatorum societatis collocatoriae Stanford Financial Group. Die Iovis autem inventus est Allen in autoraeda sedens in quadam area stativa prope urbem Richmond civitatis Virginianae. Secundum legem tamen apprehendere eum indicibus FBI non licuit et satis iis erat ei mandatum requisitionis in manus tradere, ita ut nunc putetur certiorem esse contra se litem apud iudices actum iri.

Fraus equitis Stanford in eo esse creditur, quod contra realitatem pollicitus sit collocatoribus permagnas copias lucri, licet ipse sciret se tale lucrum etiam bonis sibi semper avibus nullo modo praebiturum (quae strategia fallax nota est nomine pyramidis sive schematis Ponziani). Nihilominus, tempore maximi incrementi pretiorum titulorum - ut erat annis 2002-2007 - societas Stanfordiana aliquantum emolumenti collocatoribus reddere solebat at catastrophen evenisse demum tempore magnae cladis bursariae anni 2008.

Fraude a SEC annuntiata nonnulla regimina terrarum - ut Venetiola et Peruvia - prohibuerunt apud se agere argentariis a Stanford Financial Group possessas.

Requisitione a se perlecta eques Stanford indicibus FBI videbatur "valde triste" se habere.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae