CONGRESSUS CIVITATUM GREGIS G-
CONGRESSUS CIVITATUM GREGIS SEPTENARII
Una recessioni repugnemus!
Maxime oeconomice evolutae terrae mundi - quae sint
Civitates Unitae (USA), Iaponia, Germania, Britannia,
Francogallia, Italia et Canada - decreverunt die Saturni Romae
pugnam contra recessionem globalem iis fore abhinc munus
principale. Grex septenarius - sive potius eius ministri rerum
fiscalium praesidesque argentariarum centralium - eodem tempore
decreverunt se inventuros novas regulas ad 'novum ordinem'
oeconomicum mundi struendum. Qualis tamen hic ordo sit, parum
liquet - minister oeconomiae fiscaliumque Italus, Giulio Tremonti,
qui hospes erat congressus terrarum G7, de hac re nihil plus
diurnariis dicere volebat. Sunt qui dicunt id expansionem G7
significare, nam multi iam clamant sine talibus potestatibus
oeconomicis ut Sinae, India, Russia et Brasilia nullo modo de
oeconomia mundana hodie disputari posse. Fieri ergo etiam posse,
ut hic conventus G7 ultimus talis gregis erat et proximus iam ad
gregem exempli gratia G11 spectabit.
Patricipantes conventus Romani una declaraverunt
protectionismum statalem minime effecturum esse ad meliorem vitam
oeconomicam uniuscuiusque terrae adipiscendam. Quod sine dubio
responsum erat ad vocationes multorum civium US-Americanorum, qui
regimen Barack Obama velint secundum principem "eme tantum
merces Americanas!" agere. Condicionem "Eme merces
Americanas!" continent subsidia fiscalia regiminis USA summa
787 miliardorum dolariorum oeconomiam aegrotantem adiuvare, quae
modo Congressus USA aprobavit, licet ipsum regimen US-Americanum
non magni momenti vero hanc clausulam hodie putet (ita saltem
secretarius commercii Timothy Geithner, qui Romae aderat).
Aliter paricipantes sententiam expresserunt nummum Sinensem yuan
adhuc non satis validem esse (scilicet magistratus Sinenses eum
nimis adiuvare, ut exportatoribus Sinensibus yuan prosit).
Neque bene ferant repraesentatores civitatum gregis septenarii
maximam ultimis in mensibus volatilitatem nummi Iaponum yen.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|