US and Russian communications satellites have collided in space in the first such reported accident.
SATELLES US-AMERICANUS ET RUSSICUS IN SE ILLISERUNT
Prima collisio cosmica
Primum post memoriam gentium supra terram in se invicem
colliserunt duo satellites cosmici: US-Americanus satelles
negotiationis Iridium ad iunctiones telecommunicativas
efficiendas adhibitus necnon vetus satelles Russicus militaris,
iam diu sine usu in orbita terrae relictus.
Secundum Administrationem US-Americanam
Aeronauticam et Spatialem (NASA), ambo maxima velocitate per
aethram currentes in se colliserunt altitudine 780 chiliometrorum
super Siberia. Collisione effecta est nubes permagna fragminum
metallorum, quae tamen aliis satellitibus at imprimis navibus
cosmicis ac Internationali Stationi Cosmicae (ISS) periculi vix
esse possit; orbita enim ISS 435 chiliometris humilior loci
collisionis sit. Rebus ita stantibus, ponto "Discovery"
verisimiliter iter novum ad ISS mense Februario faciet, consiliis
veteribus minime mutatis.
Maxima pars fragminum amborum satelliltum comburenda a
studiosis putantur proximis nonnnullis septimanis, cum
athmosphaerae terrae appropinquant. Maxima fragmina a scientistis
NASA iam observitantur; si necesse erit, et ISS et "Discovery"
poterunt cursum sui mutare, ut haec fragmina in via evitent.
Talem cursus deflectionem ISS iam octies in praeterito facere
coacta erat.
Secundum NASA, ab anno 1957 circiter sex milia satelllitum
missa sunt in orbitam terrae. Tria milia eorum adhuc operantur,
altera sine usu relicta ut 'sordes cosmicae' terram circumvolant.
Scripsit ANL
|