Annus
2 0 0 9


Sententia ultima Internationalis Tribunalis Iustitiae (

SOLUTA EST RIXA INTER UCRAINAM ET DACOROMANIAM

Insula Serpentium limitem non mutabit

Sententia ultima Internationalis Tribunalis Iustitiae (quod notum est etiam nomine Tribunalis Hagensis) defixus est limes in Mari Nigro (sive Ponto Euxino) inter Dacoromaniam et Ucrainam ad ostium Danubii. Decretum tribunalis solvit ita rixam inveteratam ambarum terrarum de venis petrolei methanique, quae in fundo maris hic adesse creduntur.

Contentio inter regimina Kieviae Bucarestinique durat ab anno 1997, cum nullo modo tractatus delimitaneus ab ambobus subnotari possit. Non multum antea primum de petroleo methanioque in crepidine continetali latentibus disputatio scientistarum coeperat. Limes maritimus inter ambas terras aliter facillime dimetiri possit, nisi insula quaedam parva (superficie 0,17 chiliometri quadrati) nota nomine Insulae Serpentium (Ucrainice Ostriv Zmiiny, Dacoromanice Insula Serpilor), quae semper post memoriam gentium deserta manebat. Ultimis tamen decennis Ucrainienses, qui ab anno 1991 insulam possident, milites ibi tenebant, ut putaretur insula habitabilis, qua re, iure internationali, ut suam quoque petere possent zonam maris in circuitu12 miliarium marinorum.

Tribunal Hagense tamen magis proposito Dacoromanorum favisse videtur, ne Zmiiny ut insula sed ut rupes lege nominetur, ubi homines sua sponte (nisi scilicet coacti, ut milites Ucrainienses) habitare nequeant. Tali sententia factum est ut ipsa limitem maritimum non mutet, ergo circiter 80 centesimae venarum (quibus contineri putantur 100 miliarda metretarum gasii necnon 15 miliones tonnarum petrolei) in manibus Dacoromanorum manebunt.

Eadem sententia ipsa insula-rupes porro pertinebit ad Ucrainam, licet Dacoromani clamant sibi eam ab Unione Sovietica anno 1948 vi ereptam esse. Repraesentatores et Kieviae et Bucarestini dixerunt se decreto ultimo tribunalis parituros esse.

Fabula fert in hac insula sepultum esse Achillem.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae