Annus
2 0 0 9


Page normale sans titre

Baracus Obama praesidens

"Ego Baracus Hussein Obama sollemniter iuro, me officio praesidentis Civitatum Unitarum fideliter functurum esse. Quoquo modo potero, legem supremam Civitatum Unitarum servabo protegam defendam." His verbis dictis, Baracus Obama novus praesidens USAe factus est, manu dextera attingens eadem Biblia sacra, quibus olim Abraham Lincoln usus erat. Immani multitudine praesente, die XX mensis Januarii ius iurandum Washingtoniae pronuntiatum est.

Posthac praesidens orationem habuit, qua USAe conditorum fidem et maiorum labores commemorans populum Americanum exhortatus est, ut ex hodiernis difficultatibus resurgat. "Dum patriae nostrae dignitatem confirmamus, novimus nos eandem dignitatem non certe et definite adeptos esse sed labore comparavisse. Numquam iter nostrum compendiarium neu minimis rebus contentum fuit neu aptum infirmis animis, qui vitae operosae commoda anteponerent et divitiarum famaeque voluptates mallent. Sed a periclitantibus et operosis hominibus exstruendo aptis, interdum praeclaris plerumque obscuris, lustrata est diuturna et ardua semita ad prosperitatem et libertatem." Totum diem perduraverunt celebrationes, cui Baracus cum muliere Michaëla duabusque filiabus interfuit. Vesperi coniuges decem celebrationibus saltatoriis adfuere.

Mercuri die praesidens prima consilia cepit: iudicia in reos Guantanami detentos intermisit et cum ducibus nationum orientis medii telephonio collocutus est, id est cum Palaestinorum et Aegyptiorum praesidentibus, cum Israëlis ministro primario et cum Jordanorum rege. Quid enim in regionibus illis futurum sit, ante omnia Baraco cordi est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae