Annus
2 0 0 9


Bush denique clemens

Bush denique clemens

Ultimo muneris sui die Georgius Bush, cui cras democraticus Baracus Obama successurus est, damnationes duorum militum qui apud fines Mexici excubias agebent cum mitioribus poenis commutavit: qui ad undecim et duodecim annorum captivitatem anno MMV damnati sunt, quia illicitorum pharmacorum mercatorem sclopetaverant. Ambo ergo mense Martio e custodia emittentur. Tam democratici quam republicani senatores praesidentis consilio assensi sunt. Cum praesidentis magistratum gereret, Georgius Bush centum et undenonaginta damnatis poenas remisit, undecim poenas commutavit; eodem temporis intervallo, duplicem numerum reorum Wilhelmus Clinton et Ronaldus Reagan similibus beneficiis affecerunt.

Posthac Georgius collegis suis telephonico apparatu salutem dixit: quem cum Vladimiro Putin et Gordone Brown collocutum esse rettulit nuntius Domus Albae.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae