De novendiali bello
De novendiali bello
Hic nonus dies est, ab initio Israëlianae in Gazae regionem aggressionis, quam duces "liquescens plumbum" appellaverunt. Die XXVII mensis Decembris, postquam ex zona Gazae missilia proiecta sunt, aëronaves Israëlianae gregatim pyrobola tam crebre deicere coeperunt ut nemo ab anno MCMLXVII talia commemoraret: illo die CCXXX saltem homines, plerumque Palaestini astyphylaces. mortem obierunt. Postridie pedites Israëliani apud fines Gazae congregari coeperunt atque quadraginta cuniculi diruti sunt, qua et commeatus et arma ab Aegypto in Gazae zonam perferebantur. Sed armati Palaestini, praecipue undetricesimo die mensis Decembris, missilia in oppida Iudaeorum proicere perrexerunt: quam ob rem usque ad illum diem quattuor victimae Israëlianae numerabantur.
Postero die auctoritates Israëlianae nuntiaverunt se occupationi terrestri paratas esse: LXV centena militum iam evocatos esse, XXV exspectari. Pridie Kalendas Januarias Israëliani rectores concedunt, ut centum circiter autocineta oneraria per Gaza versus cibaria et auxilia medica transvehant, sed indutias minime in animo habent. Anno nuper coepto impetus non intermittitur et Nizar Rayan, unus ex Hamae ducibus, eiusque familia pyrobolis occiduntur, interea quadraginta missilia in provinciis meridionalibus Judaeorum deiciuntur. Die secundo mensis Januarii multa milia Palaestinorum in urbibus cis Iordanem et Hierosolymis necnon multis in urbibus Europaeis et Americanis contra bellum reclamant, neque desunt Israëliani qui in foris patriae suae pacem magna cum voce postulent. Postero die non tantum ex aëre sed etiam ex mari zona Gazae percutitur: Beit - Lahiyae meschita diruitur ubi fideles muslimi congregati sunt; primo vespere copiae terrestres Gazam septemtrionalem mediam et australem eodem tempore ingrediuntur, cum armatis Palaestinis confligentes.
"Multos dies durabit" aiunt Israëliani rectores. "Militibus Judaeis hoc sepulcretum fiet" aiunt Hamae duces.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|