| 
 
    
        in orbe
    Petro Moore, obsidi Britannico per triginta menses in Iraquia detento, libertas restituta est; quattuor tamen satellites cum eo capti iam diu occisi sunt. - 30/12/2009 23h02
 
 
    
        politica
    Vectigal carbonii, a Gallorum praesidente Nicolao Sarkozy hodie propositum ut anno proximo ineunte vigeret, a senatoribus reiectum est. - 30/12/2009 22h57
 
 
    
        oeconomia
    Russia et Ucraina de aucto portorio, ut petroleum Europam versus perfluat, convenerunt: desinunt ergo Russorum minae in Unionem Europaeam. - 29/12/2009 23h57
 
 
    
        in orbe
    Akmal Shaikh, civis Britannicus, in Sinis stupefactivorum pharmacorum mercaturae accusatus capitisque damnatus die Martis occisus est: ideo minister Britannicus rerum externarum acriter regimen Sinense increpuit. - 29/12/2009 23h52
 
 
    
        in orbe
    In Perside plurimi regiminis oppositores post reclamationes et violentiam in vincula coniecti sunt.
 Alcaeda per interrete sibi tribuit culpam ictus tromocratici ab iuvene Nigeriano temptati futuras caedes promittens. - 29/12/2009 00h39
 
 
    
        in orbe
    Triginta saltem victimae Caraci, in urbe Pacistana, numerantur propter pyrobolum diruptum, dum dies festus Ashura celebratur. - 28/12/2009 19h32
 
 
    
        in orbe
    Quattuor saltem reclamantes Teheraniae occisi sunt, trecenti comprehensi postquam die festo Ashura oppositores populum contra regimen convocaverant. - 27/12/2009 22h37
 
 
    
        politica
    Mense Januario ineunte de sella praesidentis Croatarum certabunt Ivo Josipovic et Milan Bandic, quibus plerique cives consensum maximum die dominico tribuerunt. - 27/12/2009 22h31
 
 
    
        in orbe
    Pater iuvenis Nigeriani, qui conatus est displosionem in aeronavi Americam petenti perpetrare, antea USAe auctoritates monuerat ut filio suo extremas opiniones profitenti invigilarent. - 27/12/2009 13h18
 
 
    
        in orbe
    De ictibus tromocraticis investigatur, postquam vir Nigerianus in aeronavi Detroitum appropinquanti instrumentum displosivum accendere conatus est: qui se Alcaedae fautorem se dixit. - 26/12/2009 18h31
 
 
    
        in orbe
    Aeronaves Israelianae tres Palaestinos in Iordanis ripa occidentali, tres Gazae interfecerunt, qui coniurationis rei putarentur. - 26/12/2009 18h26
 
 
    
        socialia
    Quadraginta circiter operarii in India occidentali perierunt quia pons, cui exstruendo operam dabant, collapsus est. - 26/12/2009 18h19
 
 
    
        in orbe
    In litoribus oceani Indici celebratur quintus annus a terribili tsunami, quo CCL millia hominum interierunt. - 26/12/2009 12h17
 
 
    
        in orbe
    Ad carcerem 11 annorum damnatus est a iudicibus Sinensibus actuosus motus democratiae studendae Liu Xiaobo.   - 25/12/2009 11h15
 
 
    
        politica
    In Dacoromania vicesimus annus celebratur a dictatoris Nicolai Ceausescu amotione et nece, unde libertas restituta est. - 25/12/2009 10h26
 
 
    
        religio
    Pontifex, dum in sancti Petri templum procedit missam nocturnam Nataliciam celebraturus, humum decidit postquam mulier quaedam saeptis superatis eum vi percussit. - 25/12/2009 02h26
 
 
    
        politica
    Senatores Civitatum Americae Unitarum salutis tutandae institutorum renovationem adprobaverunt. - 24/12/2009 14h00
 
 
    
        in orbe
    Custodes publici Iranici Isphahaniae cum oppositoribus dimicaverunt, celebrem Dei nuntium Montazeri nuper mortuum commemorantibus. - 23/12/2009 21h07
 
 
    
        religio
    Secundus episcopus Kildariae, oppidi Hibernici, a munere se abdicavit, qui presbyterorum scelera sexualia operuisset. - 23/12/2009 21h02
 
 
    
        politica
    Tribunal Aethiopicum quinque viros capite damnaverunt, XXXIII in vincula perpetuo coniecerunt accusatos coniurationis: quos omnes patroni in carcere excruciatos esse reclamant. - 23/12/2009 00h53
 
 
    
        in orbe
    Auctoritates Germaniae nolunt sculpturam reginam Nephertitim effingentem in Aegyptum transportari fragilitatis causa, confirmantes eam iuxta legem anno MCMXIII emptam esse. - 23/12/2009 00h45
 
 
    
        in orbe
    Inscriptio ferrea ex campi internecivi Ausviciani porta ablata ab investigatoribus in Polonia boreali inventa est; fures pecuniae causa tantum scelus perpetrasse videntur. - 21/12/2009 23h31
 
 
    
        in orbe
    Mons ignivomus Mayon, in Insulis Philippinis, putatur a studiosis violenter post paucos dies erumpere posse: multa milia incolarum e finitimis vicis ablati sunt. - 21/12/2009 23h26
 
 
    
        in orbe
    Multitudines Persarum lugent clericum renovatorum amicum Montazeri, qui LXXXVII annos natus obiit. - 21/12/2009 00h11
 
 
    
        in orbe
    Maximarum civitatum regimina Hafniae pactionem confecerunt de emissionibus obnoxiis moderandis: quam caeli studiosi mediocrem censent neque commutationi instanti intermittendae aptam. - 19/12/2009 00h29
 
 
    
        in orbe
    Praeclara inscriptio ferrea "Opera libertatem efficit", supra portam Ausviciani campi internecivi imposita, Veneris die furtim ablata est. - 19/12/2009 00h22
 
 
    
        religio
    Episcopus Limericii Donal Murray munere abdicavit, postquam comprobatum est eum, olim episcopum Dublinensem, presbyterorum violentias sexuales operuisse. - 17/12/2009 20h03
 
 
    
        oeconomia
    Res oeconomicae in Hibernia tertio huius anni trimestri tempore paulum increscere post diuturnum recessum coeperunt. - 17/12/2009 19h55
 
 
    
        in orbe
    Hafniae pactiones de deliberationibus ad caeli commutationem moderandam post novem horarum intermissionem iterum inchoatae sunt. - 17/12/2009 00h35
 
 
    
        in orbe
    Batavorum auctoritates iubent XXXIV milia gravidarum caprarum cum XII centenis caprorum mactari, ne contagio febris "Q" appellatae ultro diffundatur, humanis etiam obnoxiae. - 17/12/2009 00h32
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Helvetica "Crédit Suisse" DXXXVI miliones dollariorum poenae nomine in aerarium deferet, quod clam pecuniam a Persicis divitibus acceperit contra  voluntatem USAe regiminis. - 17/12/2009 00h14
 
 
    
        in orbe
    Exercitus et rebelles Mindanai, in Insulis Philippinis, dimicaverunt: novem rebelles et unus miles interfecti sunt. - 15/12/2009 23h03
 
 
    
        oeconomia
    Apertus est longissimus in mundo, longitudine septem milium chiliometrorum, ductus tubularius gasii naturalis, quo methanium e Turcmenia transportatum iri usque urbem Sinensem Shanghai.  - 15/12/2009 15h53
 
 
    
        oeconomia
    Graecia periclitatur nimio aere alieno demergi: minister primarius nuntiavit nonnullas publicas impensas deletum iri. - 14/12/2009 22h19
 
 
    
        in orbe
    Annise Parker, 53 annorum mulier lesbia electa est burgimagistra urbis Texanae Houston.
 - 14/12/2009 14h40
 
 
    
        in orbe
    Italiae minister primarius Silvius Berlusconi, post orationem Mediolani coram fautoribus suis habitam, ab insano viro sigillo fictili templum Mediolanense effingenti in ore percussus in nosocomium saucius transportatus est. - 13/12/2009 22h04
 
 
    
        politica
    Sebastianus Pinera putatur novus Chiliae praesidens electum iri: ita primum in civitate illa post dictaturae finem parti dexterae potestas a populo tribuetur. - 13/12/2009 18h23
 
 
    
        in orbe
    Incursu armatorum rebellatorum in carcerem insulae Basilan Philippinicae provinciae Mindanao liberati sunt 31 incarcerati ibi homines, qui suspicabantur pertinere ad duas manus rebellatorum islamistarum: Moro et Abu Sayyaf. - 13/12/2009 10h32
 
 
    
        politica
    Sudaniae rectores cum rebellibus qui in regionibus australibus dominantur Khartumiae conveniunt. - 13/12/2009 00h31
 
 
    
        in orbe
    Nongenti reclamantes narrantur Hafniae in custodia deteneri, postquam multitudo per fora viasque deliberationes ad caeli commutationes moderandas a terrae potentibus postulaverat. - 13/12/2009 00h16
 
 
    
        oeconomia
    Ucraina ex Argentaria Mundana duo miliarda dollariorum petit ut difficultates oeconomicas subeat. - 12/12/2009 00h03
 
 
    
        in orbe
    Nautarum dux Argentinus Alfredus Astiz cum duodeviginti commilitonibus in ius vocatur, accusatus ereptionum et cruciatus dictaturae tempore perpetratorum. - 11/12/2009 23h58
 
 
    
        in orbe
    USAe Praesidens Baracus Obama pacis praemium Nobelianum Asloae accepit; orationem habens, "bella iusta" defendit. - 11/12/2009 00h12
 
 
    
        scientiae
    Antiquissimorum animalium studiosi in Novo Mexico dinosaurum duo metra longum hucusque ignotum compererunt qui aevo Triassico vixit: quem "Tawa hallae" appellaverunt. - 11/12/2009 00h05
 
 
    
        socialia
    Senatus Ugandae antiquissimum ritum muliebris circumcisionis vetat, a congregationibus quae feminarum iura defendunt condemnatae. - 10/12/2009 19h55
 
 
    
        in orbe
    Regionis Australiae septemtrionalis regimen terram avitam Arrernte, Aborigenum tribui, sollemniter restituit. - 09/12/2009 23h47
 
 
    
        politica
    Attahiru Bafarawa, maximus Nigerianorum praesidentis adversarius, corruptelae accusatus ab investigatoribus deprehensus est, dum cum sociis suis de proximis comitiis praesidentialibus colloquitur. - 09/12/2009 20h36
 
 
    
        in orbe
    Hafniae dissensio de emissionibus deminuendis civitates Africae miserrimas et insulares dividit a maioribus nationibus increscentibus, verbi gratia Sinis et Brasilia. - 09/12/2009 20h29
 
 
    
        politica
    Ministri Unionis Europaeae postulant, ut Hierosolyma tam Israëlis quam Palaestinorum futurae civitatis caput fiat. - 08/12/2009 22h58
 
 
    
        oeconomia
    Aestimatio credibilitatis creditioriae Graeciae deminuta est usque gradum BBB+ a gradu A- propter difficilem statum fiscalium publicorum huius terrae, annuntiavit agentura aestimatoria Fitch.  - 08/12/2009 16h04
 
 
    
        in orbe
    Ob plures diruptiones centum septem et viginti saltem homines Bagdati interierunt, centeni vulnerati sunt; regimen Al-Caëdam accusat. - 08/12/2009 13h33
 
 
    
        politica
    Evus Morales putatur iterum Bolivianorum praesidens factus esse. - 07/12/2009 22h47
 
 
    
        in orbe
    Lisa Jackson, legata Civitatum Americae Unitarum, Hafniae agnovit gasa calorifica hominum generi obnoxia esse. - 07/12/2009 22h46
 
 
    
        in orbe
    Tribunal Afganum Kabuliae praefectum quattuor annorum captivitati corruptelae condemnavit. - 07/12/2009 22h34
 
 
    
        politica
    Minima suffragiorum proportione (50,37:49,63) in munus praesidentis Dacoromaniae reelectus est vir politicus dextrae partis Traian Basescu. Certamen electorale perdidit dux socialistarum Mircea Geoana.  - 07/12/2009 12h49
 
 
    
        in orbe
    Hafniae incipit consilium mundanum de caeli commutationibus. - 07/12/2009 07h19
 
 
    
        politica
    Cives Boliviae praesidentem eligunt: hodiernus summus magistratus Evus Morales putatur victurus esse. - 06/12/2009 19h16
 
 
    
        religio
    Postquam in USAe ecclesia Anglicana electus est secundus episcopus, qui se publice homosexualem fatetur, archiepiscopus Cantuariae dicit novas difficultates exortas esse. - 06/12/2009 18h53
 
 
    
        politica
    Die dominico electores Dacoromani unum ex duobus candidatis sellae praesidentiali deligunt. - 06/12/2009 12h54
 
 
    
        in orbe
    Post caedem cruentam LVII hominum, praesidens Insularum Philippinarum Gloria Arroyo legem bellicam imposuit in provincia Maguindanao. - 06/12/2009 00h14
 
 
    
        in orbe
    CII saltem homines interiisse narrantur Permiae, in urbe Russa apud montes Urales, propter crepundia pyrotechnica inopinate dirupta. - 05/12/2009 08h57
 
 
    
        oeconomia
    Postquam dollarium propter operariorum numerum auctum increverat, corruit pretium auri usque ad MCL dollaria unciatim. - 04/12/2009 22h13
 
 
    
        in orbe
    Senatus Australiae legem de emissionibus nocentibus moderandis reiecit, quam adprobatam  minister primarius Kevinus Rudd Hafniae afferre voluerat. - 03/12/2009 00h01
 
 
    
        in orbe
    Rebellatores Talebani praevalent super milites regiminis necnon agmina foederis NATO in 11 ex omnibus 34 provinciis Afganistaniae, nuntiavit US-Americanus dux admiralis Mike Mullen. - 02/12/2009 16h29
 
 
    
        in orbe
    USAe Praesidens Baracus Obama Americanis nuntiat XXX milia militum in Afganistaniam mittendos esse, ut post sesquiannum victoria obtenta domum redire incipiant. - 01/12/2009 23h39
 
 
    
        in orbe
    In iudicio apud Germanos apparet Johannes Demjanjuk, qui ab accusatoribus dicitur ex voluntate  miles nazisticus factus esse et in campo Polono Treblinka fere XXVIII milia Judaeorum occisisse. - 01/12/2009 23h34
 
 
    
        in orbe
    Auctoritates Russiae descriptionem divulgaverunt viri, qui reus caedis ferriviariae praeterito Veneris die perpetratae esse possit. - 30/11/2009 23h55
 
 
    
        oeconomia
    Usque decem centesimas valoris amiserunt tituli negotiationum Confoederationis Phylarchiarum Arabicarum, primo (propter quattuor dierum festum Eid) die mercatus in terris islamicis postquam nuntii de difficultatibus aes alienum a Dubai World solvendi praeterita septimana allati erant. Alii autem tituli Asiatici crescere videntur. - 30/11/2009 08h15
 
 
    
        politica
    Rerum conservandarum fautor Porfirio Lobo victor discessit suffragii praesidentis Honduriae, quinque mensibus postquam ex hac terra expulsus erat praeteritae electionis victor, Manuel Zelaya. - 30/11/2009 08h03
 
 
    
        in orbe
    Vir armatus in civitate Washingtoniae in caffeae pistrinum iniit et quattuor custodes publicos voluntate necavit. Magnus numerus astynomorum  homicidam requirit. - 29/11/2009 23h49
 
 
    
        politica
    Cives Helvetici, secundum primos exitus, propositum probaverunt vetandi meschitarum turrium aedificationem. - 29/11/2009 15h59
 
 
    
        politica
    Cives Helvetici hodie ad suffragia ferenda convocantur, ut de facultate meschitarum turres aedificandi deliberent; legatus Vaticani se dixit interdicto opponi.  - 29/11/2009 08h19
 
 
    
        oeconomia
    Propter ingens Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis aes alienum, fora mercatoria Novi Eboraci, Hongkongi et Tocione descendere pergunt. - 28/11/2009 23h47
 
 
    
        in orbe
    In aquis lacus Mai Ndombe, in Re Publica Congensi occidentali, linter demersus est: LXXIII homines misere interierunt. - 28/11/2009 18h31
 
 
    
        in orbe
    Investigatores reliqua instrumenti displodentis compererunt apud tramen ferriviarium, quod ab orbitis ferreis heri diverterat; sex et viginti  victimae adhuc computatae sunt. - 28/11/2009 18h26
 
 
    
        in orbe
    Tramen ferriviarium "Neva Express", Moscuā Sanctum Petroburgum iter faciens, ab orbitis ferreis divertit: XXII saltem victimae numerantur, plures sauciati.
 In Bangladesia meridionali scapha mille viatores per fretum transportans fere eversa est: adhuc ignoratur numerus victimarum, auctoritates tamen verentur, ut caedes facta sit. - 28/11/2009 00h35
 
 
    
        in orbe
    Paulo ante conventum mundanum Hafniae habendum, regimen Sinensium nuntiat sibi "carbonii dispersi crebritatem" 40% decem annis deminuendam esse. - 26/11/2009 23h54
 
 
    
        in orbe
    Praesidens USAe Baracus Obama carbonium dioxydatum ex patria sua dispersum decennio proximo 17% deminuendas esse Hafniae pollicebitur.
 Tribunal Pacistanum septem viros accusat, quod Mumbaiae, in urbe Indica, anno praeterito cruentum impetum fecerint. - 25/11/2009 23h44
 
 
    
        homines
    Cautione 4,5 milionis francorum carcerem relinquere poterit dissignator scaenarum Roman Polanski, decrevit Helveticum ministerium iustitiae.  - 25/11/2009 17h10
 
 
    
        oeconomia
    Pretium auri denuo maximum est omnium temporum. Die Lunae uncia auri venum praebebatur 1.167,45 dolariis. - 23/11/2009 13h48
 
 
    
        scientiae
    Post hiatum 14 mensium denuo operatur magnum acceleratrum corpusculare laboratrinae CERN. - 21/11/2009 15h01
 
 
    
        scientiae
    Ignis desuper descendens caelum Utae, civitatis Americanae, fere diurna luce illuminavit.  - 19/11/2009 22h01
 
 
    
        politica
    Minister primarius Belgarum Hermannus van Rompuy praesidens Consilii Europaei unanimiter factus est;  Catharina Ashton Anglica, commercii praefecta, Unionis ministra rerum externarum electa est. - 19/11/2009 21h56
 
 
    
        homines
    Cantrix Johanna Jackson medicum Michaelis fratris sui mense Junio mortui accusat. - 18/11/2009 17h39
 
 
    
        socialia
    Mulier viginti annorum in Somalia coram ducentos spectatores lapidata est usque ad mortem: iudex eam adulterio condemnaverat. - 18/11/2009 17h35
 
 
    
        in orbe
    Missilia deciderunt in nundinas Afganistaniae septemtrionalis, decem saltem homines interfecti sunt. - 16/11/2009 23h27
 
 
    
        in orbe
    Societas "Nilus Albus" appellata, quae ex Sudania petroleum exsorbet et per fistulas distribuit, ab instituto benefico accusatur quod puteos hydrocarburis et metallis mortiferis contaminasset. - 16/11/2009 23h11
 
 
    
        oeconomia
    Oeconomia Iaponum crevit tertio trimestri huius anni, mensibus scilicet VII-IX, passu 1,2 centesimarum. - 16/11/2009 10h07
 
 
    
        religio
    Patriarches orthodoxus Serbiae Paulus Singiduni XCV annos natus mortuus est. - 16/11/2009 00h39
 
 
    
        politica
    Populus Kosoviae ad suffragia ferenda convocatus est, ut consilia provinciarum deligantur; sed regimen Serbiae exhortatus est, ne incolae Serbo genere se ad comitia ferant. - 16/11/2009 00h33
 
 
    
        politica
    Praesidens USAe Baracus Obama, Asiam visitans, se dixit Sinarum increscentem potentiam moderare nolle.  - 14/11/2009 23h56
 
 
    
        in orbe
    Rebelles Somali confirmant se in Aethiopiam orientali aliquot oppidorum potitos esse. - 14/11/2009 23h54
 
 
    
        in orbe
    Copiam aquae in cratere lunari Cabeo repperit percontatrum spatiale agenturae NASA. - 14/11/2009 02h09
 
 
    
        in orbe
    Novi Eboraci haud longe a loco, ubi turres geminae eminuerunt, ante iudices deferentur quinque viri caedis immanis anno MMI perpetratae accusati. - 14/11/2009 00h24
 
 
    
        oeconomia
    Post diuturnum recessum paulatim, id est quattuor millesimis partibus, ascendere coeperunt sedecim civitates, quae eurone utuntur.   - 14/11/2009 00h21
 
 
    
        in orbe
    Propter immanem diruptionem apud armorum depositun in media Russia, duo homines interierunt, quadraginta circiter incolumes evaserunt. - 14/11/2009 00h17
 
 
    
        scientiae
    Secundum articulum actis scientificis "Science" editum celerius quam recentibus annis factum erat dissolvitur glaciei tabulatum Grolandiae. - 13/11/2009 07h20
 
 
    
        in orbe
    Pyrobolo ingenti sedes exploratorum regiminis Pacistani Peshaware diruta est: septem homines interfecti sunt, deni sauciati. - 13/11/2009 07h14
 
 
    
        in orbe
    Presbyterus Hibernicus in Insulis Philoippinis raptus salvus e custodia liberatus est nulla pecunia conlata. - 12/11/2009 23h43
 
 
    
        oeconomia
    Annuam orationem habens, praesidens Russorum Demetrios Medvedev hortatur, ut patriae oeconomia radicitus permuterut. - 12/11/2009 23h39
 
 
    
        in orbe
    Octo rebelles Uigurii, qui contra regimen mense Julio in regione Sinensi Xinjiang reclamaverant, capite damnati palam interfecti sunt; praeter illos unum Sinensem stirpis Han. - 09/11/2009 23h31
 
 
    
        oeconomia
    Pretium auri primum post memoriam gentium transgressum est limen 1.100 dolariorum per unciam. - 09/11/2009 14h35
 
 
    
        in orbe
    Praesidentes complurium civitatum cum multis milibus Germanorum Berolini conveniunt celebratum vicesimum diem anniversarium a valli dirutione: inde hodierna Germania orta est. - 09/11/2009 07h14
 
 
    
        oeconomia
    Sinae promiserunt terris Africanis credita 10 miliardis dolariorum. - 08/11/2009 12h26
 
 
    
        politica
    Concilium legatorum vix adprobavit legem a praesidente Baraco Obama propositam, qua renovetur salutis tutela in USA; nunc senatoribus lex percensenda est. - 08/11/2009 08h37
 
 
    
        in orbe
    Novi Eboraci deducta est navis metallo facta ex ruinis Geminarum Turrium anno MMI ictu tromocratico dirutarum extracto. - 08/11/2009 08h24
 
 
    
        in orbe
    Paraguaiae praesidens Ferdinandus Lugo exercitus ducem supremum inopinate dimisit, qui cum aliis praefectis militum contra se occulte coniuraret. - 06/11/2009 18h59
 
 
    
        oeconomia
    Decimus quisque USAe civis opera caret: hoc primum ab annis XXV accidit. - 06/11/2009 18h45
 
 
    
        homines
    Michael Bloomberg electus est in tertiam periodum ut burgimagister Novi Eboraci. - 04/11/2009 17h19
 
 
    
        homines
    Aetate centum annorum mortuus est praeclarus anthropologus Gallicus, Claude Levi-Strauss. - 03/11/2009 22h23
 
 
    
        politica
    Praesidens Bohemiae Vaclav Klaus firmavit Tractatum Olisponensem Unionis Europaeae.
 Maxime gratam populo Hispano denuo dextrae partis Factionem Popularem monstrat demoscopia mandata ab actis "El Pais". Huic factioni 41 centesimae indagatorum favent, dum regnantibus socialistis tantum 37,7 centesimae.   - 03/11/2009 20h54
 
 
    
        in orbe
    Exercitus Pacistanus potitus est Kaniguram, oppidi Vaziristaniae australis Talibanorum praesidii.
 Radovan Karadzic Bosniae Serborum dux nuntiavit se ante tribunal Hagense se conlaturum esse, postquam voluntarie inde afuerat. - 02/11/2009 23h02
 
 
    
        politica
    Abdullah Abdullah, praesidentis Karzai adversarius, recedit ex electione de sella suprema in Afganistania proxima septimana habenda. - 01/11/2009 13h29
 
 
    
        in orbe
    Michael Gorbachev, Helmut Kohl et Georgius Bush senior Berolini conveniunt, vicesimum annum a vallo Berolinensi celebrantes. - 01/11/2009 09h11
 
 
    
        in orbe
    Inter Hongkongiam, Macau et Sines continentales pontem esse struendum longitudine 29,6 chiliometrorum nuntiat agentura diurnaria Xinhua.  - 31/10/2009 15h33
 
 
    
        in orbe
    Epidemia grippae subito 37 homines vitam amiserunt in regione Leopolensi Ucrainae occidentalis. Omnes aedes publicae huius regionis clausum iri a magistratibus iussae sunt. - 30/10/2009 10h58
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Persarum Mahometus Ahmadinejad paratus est uranio extra patriam ditando necnon una cum sex nationibus occidentalibus armis nuclearibus praeditis de re agendo. - 29/10/2009 23h52
 
 
    
        oeconomia
    Tertio trimestre huius anni oeconomia USA crevit, post continuum casum 15 mensium, passu 3,5 centesimarum.  - 29/10/2009 22h50
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria centralis Norvegiae, ut prima inter terras Europaeas in duobus praeteritis annis, aucta est faenus 25 punctis.
 Propter crisin oeconomicam catena McDonald's claudit omnes suas (i.e. tres) cauponas in Islandia.  - 28/10/2009 13h05
 
 
    
        politica
    Petrus Ludovicus Bersani electus est secretarius factionis democraticae Italicae: tricies centena millia electorum delectui publico interfuerunt. - 27/10/2009 23h54
 
 
    
        in orbe
    Rectores Persarum ONUs inspectores officinas nucleares examinaturos accipient. - 27/10/2009 23h53
 
 
    
        in orbe
    Post septem fere annos in vinculis e carcere liberata est praesidens olim Serborum Bosniae, Biljana Plavsic, quae anno 2003 a Tribunale Hagensi pronuntiata erat rea criminum belli.  - 27/10/2009 13h59
 
 
    
        in orbe
    CCXXIV migrantes, qui se lintre ex Africis oris Europae litora attingere conabantur, ab auctoritatibus Italicis servati sunt: quibus periclitantibus neque Libyci neque Melitentes auxilium tulerant. - 27/10/2009 07h27
 
 
    
        in orbe
    Dux Serborum in Bosnia viventium Radovanus Karadzic, caedium immanium accusatus, ante Hagenses iudices se conferre non vult. - 27/10/2009 00h02
 
 
    
        politica
    Duo potentissimi Zimbabviae viri, Robertus Mugabe et Morganus Tsvangirai, pacti non sunt post diuturnia colloquia. - 26/10/2009 23h58
 
 
    
        in orbe
    Custodes publici Israeliani comprehenderunt duodecim viros, qui lapides in Templi Montem (quem muslimi Haram al-Sharif appellant) coniecissent: unde tumultus Hierosolymis orti sunt.
 Inspectores Nationum Unitarum visitant officinas occultas, ubi Persae uranium ditare soliti sunt. - 25/10/2009 17h30
 
 
    
        in orbe
    Saltem 132 homines iam inter mortuos numerantur postquam duo ictus bombiferi peracti sunt die Solis in media urbe Bagdati.  - 25/10/2009 14h52
 
 
    
        in orbe
    Milites regiminis Pacchistanici receperunt oppidum Kotkai in Waziristania Australi, quod propugnaculum maximi momenti fuerat rebellatoribus Talebanis. - 24/10/2009 21h01
 
 
    
        politica
    Futurum regimen Germanicum vectigalia XXIV milionibus euronum deminuet: hoc praenuntiaverunt coniunctim factiones Christiana democratica et liberalis.  - 24/10/2009 14h44
 
 
    
        in orbe
    Responsum regiminis Persici de programmate nucleari, ut suspicionibus maximarum nationum finis denique imponatur, dimidia tantum proxima septimana enuntiabitur. - 24/10/2009 14h39
 
 
    
        in orbe
    Rectores Aethiopiae cibaria postulant, ut duobus et sexaginta centenis milibus esurientibus auxilium afferatur.
 Sex milia profugorum Tamilensium ex amplissima custodia Srilankensi Menik appellata educti sunt, ubi captivi detenebantur. - 22/10/2009 17h42
 
 
    
        oeconomia
    Res Publica Popularis Sinarum ratione octo centesimis (8%) hoc anno increscet: hoc putant observatores rerum oeconomicarum. - 22/10/2009 17h33
 
 
    
        oeconomia
    Officina autoraedarum Germanica Volkswagen vult dimidiam partem sumptuosi fabricatoris Porsche comparare. - 20/10/2009 21h46
 
 
    
        politica
    Die septimo mensis Septembris cives de praesidentatu Afganistaniae inter duos candidatos, quibus plura suffragia tributa sunt, comitiis deliberabunt. - 20/10/2009 21h41
 
 
    
        politica
    Consilium, quod exitus comitiorum in Afganistania examinavit, negat Hamidem Karzai sat consensuum accepisse, ut confestim praesidens eligeretur. - 19/10/2009 21h43
 
 
    
        in orbe
    Exercitus Pacistanus Talibanos in regiones remotas Waziristaniae repulit ut vallem recipiat. - 19/10/2009 21h28
 
 
    
        politica
    Post Bohemiam (Cehiam) quoque Slovaquia, ore ministri primarii Roberti Fico, annuntiavit se posse poscere, ut Tractatui Olisiponensi Unionis Europaei addatur clausula immunitatis contra revindicationem rei familiaris a Germanis anno 1945 hac terra expulsis.  - 18/10/2009 22h31
 
 
    
        politica
    Praesidens Rei Publicae Cechae Vaclav Klaus sibi dixit forsitan pactum Olisiponis subscribendum esse, id tramini ferriviario quod moderari nequeat comparans.
  - 18/10/2009 21h21
 
 
    
        in orbe
    Cruenta caede in regione Persica Sistania - Balucistania XXXI homines occisi sunt, quorum aliquot Vigiles Commutationis. Iratus ultionem promisit rector summus Mahometus Ahmadinejad. - 18/10/2009 20h07
 
 
    
        in orbe
    Acriter pugnatur in Waziristania, regione Afgana ubi impetus exercitus Pakistani contra Talibanos coepit. - 17/10/2009 23h33
 
 
    
        socialia
    Multitudo Matriti reclamavit contra legem abortivam, quam regimen socialisticum senatui proponere vult.  - 17/10/2009 23h30
 
 
    
        in orbe
    Nonnullis caedibus tromocratarum quadraginta homines  in Pacistania die Jovis interierunt. - 15/10/2009 23h59
 
 
    
        in orbe
    Acta diurna Anglica "Tempora" (Times) Italiam accusant, quod Talibanis Afganis pecuniam impenderint ut militibus suis parcerent: irati negat minister rei bellicae. - 15/10/2009 23h58
 
 
    
        scientiae
    Tres studiosi Britannici glaciei crassitudinem in Arctica regione mensi collegerunt post decem annos solidum tabulatum fere dissolutum iri. - 15/10/2009 23h51
 
 
    
        politica
    Praesidens Hondurae nuper electus Robertus Micheletti et pristinus Manuel Zelaya, qui victorem ambitus accusat neque cladem admittit, dissensioni superandae propinquiores videntur.   - 14/10/2009 23h44
 
 
    
        in orbe
    Computatio a regimine Iraquico confecta existimat LXXXV milia saltem Iraquicos cives ab initio belli (MMIV) interfectos esse. - 14/10/2009 23h37
 
 
    
        politica
    Consilium senatorium Americanum sanitatis renovationem secundum Baraci Obama propositum adprobavit. - 14/10/2009 00h11
 
 
    
        politica
    Bruxellis praesidens Consilii Europaei Manuel Barroso dixit Rei Publicae Cechae, cuius cum praesidente collocutus erat, nulla causa interposita subscribendum esse pactum Olisiponense. - 14/10/2009 00h09
 
 
    
        in orbe
    In Sinis sex homines capitis damnati sunt propter tumultus, qui mense Julio in regione Xin Jiang facti sunt. - 12/10/2009 23h13
 
 
    
        oeconomia
    Elinor Ostrom et Oliver Williamson, rerum oeconomicarum studiosi Americani, praemio Nobeliano oeconomiae exornati sunt; quod primum mulieri tributum est. - 12/10/2009 23h11
 
 
    
        homines
    Minister primarius Britannicus Gordon Brown Regno Coniuncto sarciet XII milia librarum, quae recentissimo lustro ad expolitiones perficiendas et hortos curandos haud legitime persolverat. - 12/10/2009 23h05
 
 
    
        homines
    Cantus numquam ante auditum Michaelis Jackson, mense Junio mortui, per interrete divulgatus est. - 12/10/2009 07h30
 
 
    
        socialia
    USA praesidens Baracus Obama se dixit delere velle legem, qua homosexuales eo pacto in exercitu stipendia merere possint, si condicionem suam dissimulent. - 11/10/2009 11h51
 
 
    
        politica
    Postquam tribunal legi supremae servandae addictum immunitatem Silvio Berlusconi haud legitimam esse constituit, eiusdem pars immunitatem omnibus senatoribus ante XVI annos abrogatam restituere molitur. - 11/10/2009 11h46
 
 
    
        politica
    Post recentem consensum Hibernorum, Polonorum praesidens Lech Kaczynski pactum Olisiponis subscripsit: nunc praesidentis Rei Publicae Cechorum tantum nomen deest.
 Rectores Armenorum et Turcarum post simultatem diuturnam pactionem Turici subscripserunt, faventi ministra rebus exteris Americana Hilaria Clinton. - 10/10/2009 16h10
 
 
    
        in orbe
    Nova eluvies insulas Philippinas flagellavit, CLX saltem homines occidens: maxime affecta est provincia Benguet. - 09/10/2009 23h15
 
 
    
        homines
    Baraco Obama praesidenti Civitatum America Unitarum tributum est praemium pacis Nobelianum. - 09/10/2009 20h23
 
 
    
        cultus
    Scriptrix Germana Herta Müller praemio Nobeliano litterarum exornata est, quae repressionem regimins communistici Dacoromani in librei suis descripsit. - 08/10/2009 21h43
 
 
    
        politica
    Tribunal Italicae legi supremae servandae addictum legem, quae Silvio Berlusconi immunitatem confirmat, non legitimam iudicaverunt. - 07/10/2009 19h14
 
 
    
        in orbe
    Autocinetum apud nundinas Falluiae urbis Iraquicae diruptum est, quam ob rem novem homines perierunt, deni saucii humi manserunt. - 06/10/2009 23h19
 
 
    
        oeconomia
    Societas aerovectoria Britannica BA nuntiat mille et septingentos operarios dimissum iri. - 06/10/2009 21h11
 
 
    
        scientiae
    Tam Hotmail quam Gmail, duo frequentissima diribitoria electronica, periculosis impetibus viralibus passa sunt. - 06/10/2009 21h06
 
 
    
        scientiae
    Tres medicinae studiosi Americani praemio Nobeliano exornati sunt, qui de chromatosomatum naturali defensione investigavissent. - 06/10/2009 00h13
 
 
    
        politica
    Secundum primos effectus suffragationem Graecam vicit factio socialistica PASOK duce Andrea Papandreu. - 04/10/2009 20h53
 
 
    
        in orbe
    Labes immanes apud Messanam, in Sicilia orientali, plurimas domus diruit, quinquaginta homines interfecerunt. - 03/10/2009 19h06
 
 
    
        politica
    Cives Hiberniae Olisoponis pactionem adprobaverunt. - 03/10/2009 18h56
 
 
    
        athletica
    Flumine Ianuario, amplissima urbs Brasiliae, Olympia anno bismillesimo sexto decimo habebuntur. - 02/10/2009 20h48
 
 
    
        in orbe
    Ob terrae motum in Indonesiae insulis centum saltem victimae numerantur.
 Tsunamis post terrae motum immanem in oceano Pacifico factum centum circiter homines in insulis Samoa, Samoa Americana et Tonga interfecit. - 02/10/2009 00h08
 
 
    
        in orbe
    Pechini celebratur sexagesimus annus a commutatione, quo communistae rerum potiti sunt: in foro Tien An Men magnus decursus curruum armatorum, militum et missilium Jovis die habetur. - 01/10/2009 07h09
 
 
    
        in orbe
    Albertus Fujimori, qui Peruviae praesidens fuit, Limae corruptelae accusatus sex annorum custodia comdemnatus est. - 30/09/2009 20h43
 
 
    
        politica
    Cum exspectetur exitus suffragiorum, quibus Hibernici de Unionis Europaeae foedere Veneris die deliberent, novum impedimentum ex provocatione senatus Bohemiae oritur. - 29/09/2009 22h50
 
 
    
        in orbe
    Vehementi terrae motu quassae sunt Insulae Samoanae, unde verentur studiosi ut tsunamis in finitimaas regiones oriri possit. - 29/09/2009 22h46
 
 
    
        in orbe
    Milites violenter reclamantes in Guinea percusserunt, denos occidens: qui contra dictatorem Moussa Dadis Camara vias foraque occupaverant. - 28/09/2009 22h41
 
 
    
        politica
    Lusitani Factioni Socialisticae partem maiorem suffragiorum tribuerunt, nihilominus minor partis illius consensus fastidium quoddam regiminis patefacit. - 28/09/2009 22h37
 
 
    
        in orbe
    Dispositor scaenarum Roman Polanski apprehensus est a biocolytis Helveticis in aeriportu Turicensi propter actum venereum, quem ante 30 annos in USA habuit cum puella 13 annos nata.  - 27/09/2009 12h46
 
 
    
        politica
    Die dominico Germani suffragia ferunt, ut novum senatum eligant. Cancellaria Angela Merkel sperat christianos democraticos iterum victuros cum liberalibus gubernaturos esse. - 27/09/2009 07h59
 
 
    
        in orbe
    Propter eluviem in Insulis Philippinis quinquaginta saltem homines interierunt, milibus domus deserendae fuerunt. - 26/09/2009 23h45
 
 
    
        in orbe
    USAe praesidens Baracus Obama ait in Perside officinam uranio ditando dicatam clam exstructam esse. - 25/09/2009 17h51
 
 
    
        socialia
    Senatus Poloniae legem probavit, qua hominibus qui scelere sexuali gravissimo polluti sint medicamenta libidini moderandae apta etsi invitis suppeditentur. - 25/09/2009 17h48
 
 
    
        homines
    Aetate 97 annorum Constantinopoli mortuus est Ertugrul Osman, qui fuisset sultanus (imperator) imperii Otomanici, nisi annis vicenariis praeteriti saeculi Turcia res publica facta esset.
 - 25/09/2009 01h33
 
 
    
        oeconomia
    Maxima Russiae autoredarum fabricatrix officina   Avtovaz  27.600 operarios dimissura est, propter minorem in toto orbe sumptum. - 24/09/2009 17h09
 
 
    
        in orbe
    ONUs Consilium Securitatis, regente Baraco Obama, unanimiter constituit arma nuclearia delenda esse. - 24/09/2009 17h06
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Sinensium Hu Jintao promittit incrementum  patriae suae emissionum carbonii dioxydati moderatius abhinc fore. - 22/09/2009 23h41
 
 
    
        in orbe
    In Sudania meridionali centum circiter homines propter tumultus phyleticos occisi sunt. - 22/09/2009 07h35
 
 
    
        politica
    Hondurae exsul praesidens Manuel Zelaya se domum rediisse testificatur: cuius adversarii reditum firme denegant. - 21/09/2009 21h50
 
 
    
        scientiae
    Pleraeque fluminum deltae demerguntur, quare hominum multitudinem alluvies immanes periclitantur: hoc praenuntiant caeli studiosi. - 21/09/2009 21h47
 
 
    
        in orbe
    Unio Africa ex societate mundana petit, ut arma regimini Somaliae mittantur ad militias islamicas debellandas. - 20/09/2009 21h33
 
 
    
        oeconomia
    Societas petrolei mercatorum XLV miliones dollariorum populo Litoris Eburnei donabit, quod plurimi propter venena deiecta aegrotaverint. - 20/09/2009 20h11
 
 
    
        medicina
    40.399 Iaponum aetate sunt supra centum annorum, nuntiavit Iaponicum ministerium valetudinis. - 18/09/2009 12h56
 
 
    
        oeconomia
    Gubernatio Brasiliae consilia divulgavit, quibus prohibeatur cultura cannae sacchariferae (quae hodie imprimis ad ethanolum extrahendum colitur) in regionibus natura pretiosis, ut sunt partes silvae Amazonicae. - 18/09/2009 12h50
 
 
    
        socialia
    In Australia custodes publici virum accusaverunt, qui per annos triginta filiam a pueritia violavit. - 17/09/2009 19h30
 
 
    
        in orbe
    Sex milites Italici et decem cives Afgani ob saevum ictum tromocraticum Kabuliae interfecti sunt. - 17/09/2009 19h05
 
 
    
        politica
    Hamis Karzai quattuor et quinquaginta centesimas suffragiorum obtinuisse dicitur: ergo praesidens Afganorum iterum creabitur, si ambitus accusationes evanuerint.
 Lusitanus Joseph Manuel Barroso secundo a senatu Europaeo electus est praesidens consilii Europaei, solus candidatus. - 16/09/2009 20h17
 
 
    
        in orbe
    Secundum legem islamicam shari'a adulterium lapidatione abhinc puniendum erit in Indonesiana provincia Aceh.
 Ab anno 2010 in Batavia tantum huius terrae civibus licebit marihuanam iuxta legem in tabernis caffearias emere.  - 15/09/2009 15h04
 
 
    
        politica
    Partes laeva et media sociatae ab Jens Stoltenberg ductae maiorem partem sellarum in Norvegorum senatu obtinuisse putantur. - 14/09/2009 23h53
 
 
    
        in orbe
    Piratae Somali navim Hellenicam captam cum nautis Philippinis liberaverunt, postquam pretium vicies centenorum millium dollariorum acceperant. - 14/09/2009 22h55
 
 
    
        in orbe
    Karachi, in urbe Pacistana, quattuordecim saltem mulieres et pueri obierunt gravi populi tumultu farinae acquirendae causa. - 14/09/2009 21h42
 
 
    
        politica
    Zimbabviae minister primarius Morganus Tsvangirai factionem praesidentis Roberti Mugabe accusat, quod partis suae fautores persequantur. - 13/09/2009 23h35
 
 
    
        cinemata
    In certamine cinematographico Venetiarum leo aureus tributus est pelliculae quae "Libanum" appellatur, auctoris Israeliani Samuelis Maoz. - 13/09/2009 17h56
 
 
    
        politica
    Pacata est rixa diplomatica inter Sloveniam et Croatiam de limite ambarum, qua valenti Croatia prohibebatur, quin Unionem Europaeam iniret. - 12/09/2009 17h42
 
 
    
        in orbe
    USAe rectores parati sunt cum praesidente Boreocoreano colloquendo, ut armorum nuclearium deposita deleantur. - 12/09/2009 15h51
 
 
    
        cultus
    Complures tabulae pictae praeclari artificis Americani Andreae Warhol ex domo collectoris furtim ablatae sunt Angelopoli, in urbe Californiae. - 12/09/2009 15h44
 
 
    
        in orbe
    Praesidens olim Formosae (Taiwan), Chen Shui-bian, damnatus est usque mortem in vinculis manere propter corruptelam. - 11/09/2009 13h47
 
 
    
        politica
    Praesidens Venetiolae Hugo Chavez officialiter agnovit independentes Osetiam Meridionalem Abchasiamque, quae duae terrae de iure internationali regiones autonomae manent Georgiae. Sui iuris statum ambarum agnoverant adhuc tantum Russia et Nicaragua. - 10/09/2009 17h02
 
 
    
        oeconomia
    Organisatio Terrarum Petroleum Exportantium (OPEC) reliquit immutatos limites naphthae extrahendi; pretia petrolei crescunt.
 Cuprum vilius fit ob timorem minoris desiderii metalli rubri.  - 10/09/2009 16h37
 
 
    
        in orbe
    Quattuor milites ex USA in Iraquia, totidem in Afganistania violenter Martis die interierunt. - 08/09/2009 23h57
 
 
    
        in orbe
    Incolae insulae Samoa abhinc laeva (et non, ut adhuc mos erat, dextra) parte viae automobilia gubernaturi sunt. In plerisque terris Oceaniae hereditate Britannorum mos valet dextra parte viae vehi.    - 08/09/2009 08h59
 
 
    
        politica
    Locutor parlamenti Moldaviae, Mihai Ghimpu, vult suam terram unionem cum Dacoromania inire. Qui vir politicus, praesidente novo non electo, ad tempus quoddam functurus est altissimo de iure munere regiminali in Moldavia.
 Minister primarius Formosae (Taiwan) dixit se munere abdicaturum propter malum responsum regiminis ad ictum venti typhonis Morakot, quo 758 homines vitam amiserunt.  - 07/09/2009 13h21
 
 
    
        in orbe
    Rattus longitudine 82 centimetrorum repertus est in cratere iam longe extincti vulcani Bosawi in Papua Nova Guinea, nuntiat agentura diurnaria BBC. Agitur verisimiliter de novo genere ratti, qui adhuc numquam hominem convenerat, quo facto fit, ut rodens hic omnino homines non timeat.
 - 07/09/2009 13h15
 
 
    
        politica
    In Afganistania, ubi praesidens Hamid Karzai putatur iam partem maiorem suffragiorum adeptus esse, exitus aliquot comitialium sedium a magistratibus comitialibus invalidi iudicati sunt. - 06/09/2009 16h44
 
 
    
        in orbe
    Dux copiarum externarum in Afganistania loco caedis recentissimae conspecto, fatetur ibi complures incolas insontes interiisse. - 06/09/2009 00h37
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Mundana Zimbabviae quattuor centum miliones dollariorum donabit, ut civitatis illius nummorum externorum deposita augeantur.  - 04/09/2009 23h05
 
 
    
        in orbe
    Saltem 90 homines mortui sunt in septentionali Afganistania post ictus aerios exercitus NATO in cisternas petrolearias ipsorum modo a Talebanis captas. - 04/09/2009 15h04
 
 
    
        politica
    Secundum novissimos effectus suffragandi victorem electionis novi praesidentis Afganistaniae discessit praesidens vetus Hamid Karzai, cui 47,3 centesimae civium suffragia dederunt, dum aemulo eius principali, Abdullah Abdullah, 32,6 centesimae.
 - 02/09/2009 19h17
 
 
    
        in orbe
    Denuo, post pausam octo mensium, apertae sunt solae duo portae transitus inter septentrionalem et meridionalem Coream. - 02/09/2009 16h33
 
 
    
        politica
    Ubi primum Germani ante sexaginta annos sclopetaverunt, commemoratum est initium belli alterius mundani: ibi Polonorum praesidens Lech Kaczynski non solum Theodiscos sed etiam Russos reprehendit. - 01/09/2009 23h47
 
 
    
        in orbe
    In California incendia furere pergunt: nihilominus  syphonarii sperant se mox calamitatem hanc immane devicturos. - 01/09/2009 23h40
 
 
    
        politica
    Ductor Ossetiae Meridionalis, quae regio autonoma Georgiae de facto terra sui iuris est, vult confoederationem cum vicinia Russia condere.
 Regimina Turciae et Armeniae volunt negotiationes inire, ut relationes diplomaticas inter se constituant. - 01/09/2009 16h14
 
 
    
        in orbe
    Siphonarii nequeunt incendium immane in Californiae montibus domare, quod millia domuum haud longe ab Angelopoli minitatur. - 30/08/2009 23h56
 
 
    
        politica
    Plerique Japonici post suffragium latum interrogati se parti democraticae, liberalis factionis oppositrici, favisse adfirmant. Exsultat Yukio Hatoyama dux democraticus. - 30/08/2009 21h35
 
 
    
        homines
    Bostoniae sollemnia funera senatoris Eduardi Kennedy habita sunt: aderant cum vidua et liberis tam praesidens Baracus Obama quam tres praesidentes praeteriti temporis. - 29/08/2009 23h33
 
 
    
        politica
    Post extremas candidatorum orationes, Japonici parati sunt suffragiis die Solis ferendis: putant observatores partem liberalem, quae usque ad hunc diem fere sine ulla intermissione regnavit, profligari posse. - 29/08/2009 23h26
 
 
    
        oeconomica
    Parlamentum Islandiae assensum est reddenda esse 5 miliarda dolariorum pecuniae collocatae in huius terrae argentariis, quam amiserunt cives Britanni Batavique tempore cladis fiscalis praeteriti anni.  - 28/08/2009 13h35
 
 
    
        in orbe
    Homicida sui interfector apud fines Afganistaniae et Pacistaniae XVIII homines pyrobolo dirupto interfecit. - 27/08/2009 23h02
 
 
    
        homines
    Per triduum funebres ritus protrahentur ut Eduardus Kennedy nuper mortuus colatur, praeclarus vir politicus Americanus. - 27/08/2009 22h57
 
 
    
        politica
    Munere se abdicaturam, una cum regimine suo, nuntiavit ministra primaria Moldaviae, Zinaida Greceanii propter cladem adhuc regentis factionis communisticae in electionibus parlementariis. - 26/08/2009 17h12
 
 
    
        homines
    Aetate 77 annorum mortuus est senator US-Americanus, Eduardus (Edward) Kennedy, qui diu carcinomate cerebrali laborabat. Qui erat frater minor praesidentis USA attentatione anno 1968 necati atque persona maximi momenti factionis democraticae.   - 26/08/2009 16h55
 
 
    
        in orbe
    Venti vehementes, qui furentia incendia in Graeciae regionibus aluerant, ceciderunt: ita siphonariis levior labor factus est. - 24/08/2009 23h45
 
 
    
        homines
    Cum vitam amisit Michael Jackson tantum pharmaci sedantis "propofol" in corpore habebat, ut mors inde consequi posset. - 24/08/2009 23h41
 
 
    
        politica
    Dum funera solemnia pristini Coreae meridionalis praesidentis Kim Dae Jung celebrantur, Seüli ambarum Corearum praesidentes conveniunt renovatam reconciliationis spem suscitantes. - 23/08/2009 23h53
 
 
    
        in orbe
    Ebikabowei Victor Ben, unus ex ducibus rebellium qui in amnis Nigeri delta contra petrolei suctionem pugnant, arma dedidit.
 Non longe ab Athenis incendia furere pergunt, vel apud praeclaram Marathonos planitiem. - 22/08/2009 19h23
 
 
    
        socialia
    LXXV migrantes ex Libycis oris Italiam versus lintri ex cummi navigantes demersi perierunt: unde Ordo Nationum Unitarum sollicitudinem suam patefacit. - 21/08/2009 18h24
 
 
    
        politica
    Et adhuc munere fungens praesidentis Afghanistaniae Hamid Karzai et aemulus eius principalis, Adbullah Abdullah, putant se victorem discessisse electionum praesidentis Afghanorum. - 21/08/2009 13h46
 
 
    
        athletica
    Usain Bolt, cursor Iamaicanus, qui praeterito die Solis culmen mundanum constituerat cursurae 100 metrorum, nunc etiam distantiam 200 metrorum citissime adhuc omnium percurrit, tempore scilicet 19,19 secundae. - 21/08/2009 12h49
 
 
    
        in orbe
    Cum anxie comitia in Afganistania habenda exspectentur, Bagdati centum circiter victimae tromocratarum numerantur. - 19/08/2009 23h15
 
 
    
        politica
    Propter contentionem cum Moscovia Georgia reliquit structuras Communitatis Independentium Terrarum.  - 19/08/2009 11h15
 
 
    
        in orbe
    Cum comitia in Afganistania appropinquent, crebrescunt caedes a Talebanis perpetrate, qui incolas perterrere conantur. - 18/08/2009 19h46
 
 
    
        in orbe
    In Siberia saltem sex et septuaginta homines perierunt apud stationem hydroelectricam propter energiae conversorem displosum. - 18/08/2009 19h03
 
 
    
        in orbe
    Omnes 15 nautae a piratis captae navis "Mare Arctoum" sospites incolumesque reperti sunt a nave longa Russica.
 Parte aggeris vi aquae destructa, vitam amisisse timentur 62 operarii hydroelectrificinae in montibus Saianis Siberiae Meridionalis. - 17/08/2009 12h44
 
 
    
        oeconomia
    Observatores aiunt, res oeconomicas secundi temporis trimestris huius anni considerantes, Japoniae condicionem se reficere coepisse. - 16/08/2009 21h53
 
 
    
        insolita
    Rogo rite in tentorio succenso, in Cuvaitia dum nuptiae celebrantur immanis caedes mulierum et puerorum facta est.  - 16/08/2009 08h50
 
 
    
        in orbe
    Duae caedes factae sunt in Afganistania
Post cruentos tumultus in Gazae regione, regimen Palaestinorum nuntiat quietem restitutam esse. - 16/08/2009 08h49
 
 
    
        in orbe
    Plus quam 500 homines vitam amiserunt ob ictum typhonis 'Morakot' in insulam Formosam (Taiwan), nuntiavit praesidens Formosanus, Ma Ying-jeou. - 14/08/2009 08h01
 
 
    
        oeconomia
    Inopinate, altero trimestre huius anni (mensibus scilicet IV-VI) oeconomia et Galliae et Germaniae crevit passu 0,3 centesimarum. Quo facto ambae terrae non plus in statu recessionis manent. - 13/08/2009 21h10
 
 
    
        in orbe
    Investigatione genomatis (DNA) inventum est hominem praeterita exeunte septimana necatum a biocolytis Indonesianis non fuisse huius terrae maxime quaesitum tromocratam Noordin Mohammed Top. - 12/08/2009 08h12
 
 
    
        politica
    Postquam domina Aung San Suu Kyi, dux oppositorum Burmensium, XVIII mensium domesticae captivitati damnata est, reclamationes tam domi quam in toto orbe increscunt, sed neque ex Sinis neque ex India.
 Persarum rectores fatentur quattuor milia circiter reclamantium mense Junio in captivitatem reductos esse, sed plerosque dicunt brevi liberatos esse. - 11/08/2009 23h10
 
 
    
        in orbe
    Novem homines interierunt, quorum unus puer, propter concursum helicopteri periegetas Libertatis Statuam conspecturos vehentis cum parva aeronavi apud Novum Eboracum: miseri in fluctus Hudsonis amnis deciderunt. - 09/08/2009 15h37
 
 
    
        socialia
    Ieddae, in urbe Arabiae Saudianae, iussu regiminis clausa est sedes retis televisifici Libanensis LBC TV, quae percontationem viri Saudiani cuiusdam diffuserat, se de amatoria licentia in patria sua iactantis. - 09/08/2009 15h26
 
 
    
        in orbe
    Ictu missilis exercitus USA verisimiiter necatus est dux princeps Pacchistaniensium agminum gregis islamistarum Al-Qaeda, Baitullah Mehsud. Maximi autem momenti gregalem Indonesianum Al-Qaedae, Noordin Mohamed Top, se sclopetando necasse putant biocolytae urbis Iacartae.  - 07/08/2009 14h45
 
 
    
        scientiae
    Piratae frequentissimas inscriptiones interretiales Twitter et Facebook Jovis die aggressi easdem damnis afficientes. - 06/08/2009 23h36
 
 
    
        in orbe
    Regimen Coreae Borealis dimisit e carcere duas diurnarias cives US-Americanas. - 05/08/2009 07h30
 
 
    
        politica
    Ahmadinejad officialiter nominatus est praesidens Iraniae in alteram periodum.   - 05/08/2009 07h29
 
 
    
        politica
    Phenianum advenit praesidens olim USA Bill Clinton, ut cum regimine communistico agat de liberatione duorum diurnariarum US-Americanarum (gente Coreana), quae in vinculis apud communistas Boreocoreanos manent. - 04/08/2009 09h07
 
 
    
        in orbe
    In Perside candidatus victus Mir Hossein Mousavi dicit captivos heri ante iudices delatos tormentis "aetate media dignis" excruciatos esse et ad confitendum coactos. - 02/08/2009 22h16
 
 
    
        socialia
    Postquam ignotus vir in caupona homosexualium duos homines occiderat complures vulneraverat Tel Aviv, in capite Israelis, centeni cives per vias reclamaverunt. - 02/08/2009 22h09
 
 
    
        in orbe
    Incendia immania La Palma, unam ex Insulis Fortunatis, vastare pergunt; siphonarii iussi sunt opera sua desistere propter vitae nimium periculum. - 02/08/2009 21h43
 
 
    
        scientiae
    Caeli studiosi se consulunt, quidnam sit lata macula refulgens in dies increscens, quae recentibus diebus in planetae Veneris aëre apparuit. - 01/08/2009 23h58
 
 
    
        cultus
    In solitudine Gobi effossa sunt scripta statuae ornamenta tempore Staliniano a monacho Buddhistico sepulta: tum centena coenobia a communistis diruta sunt. - 01/08/2009 20h05
 
 
    
        homines
    Sex et septuaginta annos nata mortem propter tumorem obiit Corazon Aquino, quae acriter pugnavit contra dictatorem Insularum Philippinarum: quarum postea praesidens libere electa facta est. - 01/08/2009 00h43
 
 
    
        in orbe
    In custodia biocolytarum necatus est dux islamistarum Nigeriae Mohammed Yusuf, qui a regimine reus putatur instigationis ad recentes incursus in quattuor urbes huius terrae, quibus plus quam 300 homines vitam amiserunt.  - 30/07/2009 22h05
 
 
    
        politica
    Foedus factionum liberalium partis oppositae victricem discessisse electionum parlementariarum in Moldovia habitarum monstrant effectus suffragandi, 97,5 centesimis votorum calculatis. Primi effectus monstraverunt victores esse regentes adhuc hanc terram communistas.  - 30/07/2009 09h27
 
 
    
        homines
    Aetate 90 annorum mortua est principessa (maharani) regni Jaipurensis Indorum, Gayatri Devi, quae a diurnariis olim nuncupabatur una formosissimarum mulierum mundi.  - 30/07/2009 09h11
 
 
    
        politica
    A ministris rerum exterarum 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae (UE) accepta est petitio Islandiae, ut membrum UE fiat. Secundum analyticos rerum politicarum, Islandia Unionem intrare potest iam anno 2012.   - 28/07/2009 15h25
 
 
    
        in orbe
    Pheniani Boreocoreanorum aperta est prima in hac terra caupona 'cibi velocis' (fast food). - 28/07/2009 08h10
 
 
    
        in orbe
    Operistitio 10.000 aurigarum laophororum necnon 60.000 taxiraedarum laborat urbs Calcutta. Causam laboris cessationis esse decretum magistratuum ne autoraeda veteriora 15 annis in commeatu publico adhibeantur, nam valde aerem polluant. - 24/07/2009 09h32
 
 
    
        in orbe
    Ministra USAe rebus externis addicta severas poenas Persis et Austrocoreanis minitata est, nisi armorum nuclearium exstructionem deserere constituant. - 22/07/2009 20h05
 
 
    
        in orbe
    Vir accusatus caedis Mumbaiae perpetratae culpam suam confessus se dixit suspendio promptum esse. - 22/07/2009 20h00
 
 
    
        oeconomia
    Ben Bernanke, praesidens USAe argentariae foederalis, nuntiavit fenus vilissimum aliquandiu fore. - 22/07/2009 08h29
 
 
    
        scientiae
    Martis die in aliquot Sinensibus et Indicis zonis propter solis eclipsin tenebrae factae sunt. - 22/07/2009 08h23
 
 
    
        politica
    Minister primarius Taro Aso dispulit parlamentum Iaponiae novasque, praematuras electiones annuntians die 30 Augusti habendas.  - 21/07/2009 09h44
 
 
    
        in orbe
    A die Lunae non licet nicotiana fumificare in cauponis tabernisque cafeariis Turciae. Adhuc prohibitio fumandi valebat in huius terrae grapheis publicis. - 20/07/2009 10h10
 
 
    
        homines
    Mortuus est 113 annorum Britannus Henry Allingham, qui verisimiliter erat ultimus adhuc vivens miles veteranus primi belli mundani.
 Aetate 82 annorum mortuus est Oxoniae philosophus Polono-Britannus Leszek Kolakowski, cognomine "deconstructoris marxismi" notus. - 17/07/2009 18h44
 
 
    
        in orbe
    Saltem novem homines mortui et multa dena sauciati sunt ictu bombifero tromocratarum in duo deversoria luxuriosa urbis capitalis Indonesianae Jakarta. - 17/07/2009 10h52
 
 
    
        oeconomia
    Altero trimestre 2009 anni oeconomia Sinarum crescebat passu annuali 7,9 centesimarum, dum primis tribus mensibus huius anni creverat 6,1%. Analytici nunc exspectant totius anni incrementum 8 centesimarum.
 Prima dimidia parte anni 2009 productus domesticus Russiae decrevit gradu annuali 10,1 centesimarum. - 15/07/2009 13h40
 
 
    
        politica
    Ut rebellarent novo regimini appelavit ad cives Honduriae depositus praesidens Manuel Zelaya, qui in vicina Guatemala ad tempus manet. - 15/07/2009 13h28
 
 
    
        oeoconomia
    Multo maius exspectato, summa scilicet 3,42 mld USD, erat lucrum argentarii Goldman Sachs altero trimestri huius anni (mensibus IV-VI) generatum.  - 15/07/2009 08h09
 
 
    
        homines
    Novus praeses parlamenti Unionis Europaeae nominatus est Polonus Jerzy Buzek, legatus Europaeae Factionis Popularis. - 14/07/2009 19h17
 
 
    
        in orbe
    Boreoafricanus ramus gregis islamistarum Al-Qaeda ultione minitatur Sinensibus in Algeria manentibus pro caede Uigurorum in Turcestania Sinensi a biocolytis peracta, nuntiat Hongkongensis ephemeris 'South China Morning Post'. In Algeria variis muneribus funguntur circiter 50 milia civium Sinensium. - 14/07/2009 14h17
 
 
    
        in orbe
    Carcinomate pancreatis laborare communisticum dictatorem Coreae Septentrionalis, Kim Dzong-il, nuntiant speculatores Austrocoreani, analyzatis a se photographematis ducis Boreocoreanorum. - 13/07/2009 09h59
 
 
    
        in orbe
    Baracus Obama post conventum Italicum, Ghanam visitat unde per multos annos multitudines Africorum in Americam ut mancupia deportatae sunt. - 10/07/2009 23h22
 
 
    
        athletica
    Turma pedifollica Iraquiae primo certamine post occupationem Americanam Palaestinorum gregem 3-0 vicit. - 10/07/2009 23h12
 
 
    
        in orbe
    Aquilae, in urbe Italica, desiit conventus octo ditissimarum nationum: quae constituerunt XX miliones dollariorum (XV circiter miliones euronum) a se esurientibus populis donandos esse. - 10/07/2009 23h03
 
 
    
        in orbe
    Magistratus Sinenses clauserunt meschitas urbis Urumqi, ubi a praeterito die Solis musulmani Uiguri cum civibus Seribus biocolytisque acriter pugnant. Saltem 156 homines in pugnis vitam amisisse nuntiantur.  - 10/07/2009 13h55
 
 
    
        homines
    Aetate 97 annorum mortuus est generalis Bela K. Kiraly, qui anno 1956 militibus bellatoribusque Hungaris praeerat contra incursum Sovietorum pugnantibus. - 10/07/2009 13h44
 
 
    
        politica
    Aquilae, in urbe Italica, praesidentes et rectores ditissimarum et maximarum nationum convenerunt terrae calorem non amplius duobus gradibus Celsianis proximis XL annis augendum esse. - 09/07/2009 23h48
 
 
    
        in orbe
    In Perside non desinunt reclamationes, quas cotidie custodes publici vi et gaso lacrimigeno reprimunt. - 09/07/2009 23h37
 
 
    
        cultus
    Legati Ordinis Nationum Unitarum exercitum USAe accusant, quod ab Iraquia occupata gravibus damnis Babylonis reliquia affecerint "effodiendo aequando prosternendo". - 09/07/2009 23h28
 
 
    
        homines
    Aetate 93 annorum mortuus est Robert McNamara, qui annis sexagenariis praeteriti saeculi erat fautor principalis incursus militum US-Americanorum contra communisticam Vietnamiam. - 07/07/2009 10h35
 
 
    
        in orbe
    USAe praesidens Baracus Obama et Russiae Demetrios Medvedev convenerunt deposita armorum nuclearium concorditer deminuenda esse. - 06/07/2009 22h14
 
 
    
        in orbe
    Saltem 140 homines mortui sunt in pugnis inter biocolytas Sinenses et reclamatores islamicae gentis Uigurorum in capite regionis Turcestanicae (Xinjiang-Uigur), urbe Urumqi. - 06/07/2009 09h50
 
 
    
        politica
    Proeuropaea factio GERB decisive vicit comitia parlamentaria Bulgarorum.
 Propter depositionem praesidentis Manuelis Zelaya Honduriae ad tempus non licet participem esse actionibus Foederis Terrarum Americanarum (OAS). - 05/07/2009 12h04
 
 
    
        in orbe
    Apud Persas viginti homines capitis condemnati, quod opium et alia pharmaca illicita mercatuti essent, suspensi sunt. - 04/07/2009 22h09
 
 
    
        politica
    Saltem septem missilia emisit in aera super Mare Iaponicum Corea Borealis, eo modo concitans, ut putant periti, ad responsum iratum US-Americanos, festum suum nationale celebrantes.  - 04/07/2009 13h16
 
 
    
        politica
    Decem milia fautorum depositi praesidentis Manuelis Zelaya reclamaverunt in viis urbis capitalis Honduriae, Tegucigalpa, poscentes reditum Zelaya abitum interregis Robert Micheletti.  - 03/07/2009 12h07
 
 
    
        politica
    Post rem publicam Cecham, Suetiae a Kalendis Juliis praesidentatus Unionis Europaeae tributus est. - 02/07/2009 23h53
 
 
    
        socialia
    Novae Delliae tribunal supremum sententiam dixit, et viris et feminis licitum esse homines eiusdem sexus amare: inde societates homosexualium sperant legem a senatu foederis Indici commutatum iri. - 02/07/2009 23h50
 
 
    
        in orbe
    Bonaeropoli condicio extraordinaria annuntiata est cum 35 homines mortui sint grippa suina. - 01/07/2009 10h31
 
 
    
        homines
    Mortua est aetate 69 annorum Pina Bausch, Germana "regina saltationis" - 01/07/2009 09h47
 
 
    
        in orbe
    Viae Regis, in oppido Tusciae, tramen ferriviarium gasum petrolei liquidum (GPL) transpontans apud stationem de via devertit: unde immane incendium exortus est quo domus dirutae sunt, incolae catervatim combusti. - 30/06/2009 21h54
 
 
    
        politica
    Milites US-Americani regimini Iraquiae tradiderunt administrationem Bagdati aliarumque principalium urbium huius terrae. - 30/06/2009 09h32
 
 
    
        politica
    Consilium Custodum, quod iterum partem scidarum comitiis praesidentialibus adhibitarum computavit, confirmavit Mahometum Ahmadinejad iure summum Persiae magistratum secundo consecutum esse. - 30/06/2009 00h01
 
 
    
        homines
    65 miliardorum USD defraudator Bernard Madoff damnatus est a iudicibus US-Americanis in carcerem 150 annorum.   - 29/06/2009 19h06
 
 
    
        athletica
    Brasilia manipulum USAe 3-2 vincens poculum pedifollicum confoederationum Johannisburgi sibi comparavit. - 28/06/2009 22h27
 
 
    
        politica
    Honduriae Praesidens Emmanuel Zelaya post comitia quorum exitus dubius est a suis militibus captus et in Costam Richam delatus est. - 28/06/2009 18h08
 
 
    
        politica
    Epirotae die dominico suffragia ferunt, aut rectores democraticos aut socialistas eligentes: Unio Europaea sperat comitia probe haberi. - 28/06/2009 18h00
 
 
    
        in orbe
    UVF et RHC, armati greges qui diu in Hibernia septemtrionali contra catholicos pugnaverunt, armamentarium suum omnino diruptum esse nuntiaverunt.
 Militiae a regimine Persarum missae narrantur noctu domus invadere, supellectilem concidere, inhabitantes percutere, antemnas receptivas auferre. - 27/06/2009 23h38
 
 
    
        homines
    Mortuus est cantator popularis US-Americanus Michael Jackson, aetate 50 annorum. - 26/06/2009 12h17
 
 
    
        politica
    Tergesti, in urbe Italica, conveniunt ministri rerum externarum octo ditissimarum nationum: quos hospes Italicus firmiter Persarum regimini obstare cupit. - 26/06/2009 00h06
 
 
    
        in orbe
    Propter inopinatam eluviem in re publica Cecha complures vici inundati sunt, decem saltem incolae perierunt.
 - 25/06/2009 23h59
 
 
    
        politica
    Multitudines Persarum in viis forisque Teheraniae reclamare non desinunt, comitia iterum haberi et democratiam restitui postulantes. Imagines complurium caedium a custodibus commutationis perpetratarum per interrete diffunduntur. - 24/06/2009 20h13
 
 
    
        in orbe
    Tzetzeniae praesidens vult crudelibus poenis affici  sicarios illos, qui ducem Ingusetiae interficere frustra conati sunt. - 24/06/2009 20h07
 
 
    
        politica
    Johannes Bercow, senator conservativus, locutor senatus inferioris Londinii creatus est. - 22/06/2009 23h42
 
 
    
        politica
    Ictu bombifero graviter vulneratus est praesidens autonomae rei publicae Ingussiae (in Caucaso Russico), Iunus-Bek Ievkurov. - 22/06/2009 15h26
 
 
    
        politica
    Teheraniae decem aut plures mortui numerantur, reclamantes comprehenduntur, perturbationes minime desinunt. - 21/06/2009 22h52
 
 
    
        cultus
    Athenis patet Acropoleos Musaeum, quo auctoritates Helllenicae sperant se reducere posse reliquias Parthenonis Londinii servatas. - 21/06/2009 00h36
 
 
    
        in orbe
    In sinu Adenenensi linter migrantium plenus demersus est, quorum undeviginti vitam amisisse videntur. - 19/06/2009 01h00
 
 
    
        politica
    Rectores Europaei colloquia de foedere Olisiponensi differunt propter difficultates ab Hibernicis oppositas. - 19/06/2009 00h54
 
 
    
        politica
    Circiter triginta homines vitam amiserunt in pugnis inter biocolytas regiminis et rebellatores islamicas in urbe capitali Somaliae, Mogadisu. - 18/06/2009 06h27
 
 
    
        politica
    Reclamationibus pergentibus, dux religiosus Persarum Ali Khamenei favet renovatae suffragiorum computationi, ut pax in patria restituatur. - 17/06/2009 00h11
 
 
    
        oeconomia
    Oeconomiam US-Americanam denuo creturam esse exeunte aestate huius anni putant analytici magnarum argentariarum USA   - 16/06/2009 22h43
 
 
    
        politica
    Teheraniae Custodes commutationis in multitudinem reclamantum armis igneis sclopetaverunt et complures vulneribus affecerunt, unum interfecerunt.  - 16/06/2009 00h31
 
 
    
        politica
    In viis Teheraniae pugnatur inter fautores praesidentis Ahmadinejad et aemuli eius, ductoris partis liberalis, Mousavi.
 Plebiscitu Persarum reelectus est ut praesidens Iraniae Mahmoud Ahmadinejad. Opposita pars tamen asseverat electiones fraudulenter peractas esse. - 14/06/2009 16h05
 
 
    
        politica
    In viis urbis capitalis Peruvianae, Limae, biocolytae denuo pugnaverunt cum Indianis reclamantibus contra terebrationes terrae Amazonae a negotiationibus petroleum quaerentibus. - 12/06/2009 12h23
 
 
    
        in orbe
    1.200 contagionibus praeterita septimana reportatis in Australia, Ordo Sanitatis Mundi (WHO) pronuntiavit statum pandemiae grippae suinae (viri H1N1).  - 10/06/2009 09h22
 
 
    
        oeconomia
    Russia, Ruthenia Alba (Belarussia) et Kazachstania volunt a mense Ianuario 2010 anni communem aream sine portoriis internalibus creare, nuntiavit minister primarius Russicus, Vladimir(us) Putin. - 09/06/2009 17h04
 
 
    
        in orbe
    Pars caudae aeronavis Gallicae, quae septimana praeterita in oceanum Atlanticum cum miseris viatoribus deciderat, a Brazilianis comperta est. - 08/06/2009 23h04
 
 
    
        politica
    Secundum primos effectus, suffragia parlamentaria in Libano habita victa sunt ab anti-Syriaca coalitione duce Saad Hariri. Cladem reportavit pro-Syriacus grex Hezbollah, licet adiutus esset ab alia factione Siitarum, Amal, necnon Christianis duce Aoun.
 - 08/06/2009 10h10
 
 
    
        politica
    Electionum europarlamenti victrices discesserunt imprimis factiones partis mediae et dextrae. Tantum in Slovakia et Melita socialistae alios aemulos superaverunt. In Hungaria, Bulgaria et Batavia magnum progressum fecerunt factiones extremae partis dextrae. In Britannia magnam cladem reportaverunt regnantes hanc terram laboristae, superati a conservatistis (Tories) atque eurosceptica factione UKIP.
 Ignitegium introductum est in regionas Amazonas Peruviae post cruentes pugnas vigilium publicorum cum Indianis, qui reclamant quominus petroleum quaeratur in terra maiorum. - 07/06/2009 13h11
 
 
    
        in orbe
    Baracus Obama cum ducibus nationum belli mundani alterius tempore sociarum in litore Normandiae heroas escensionis praeclarae ante LXV factae coluit. - 06/06/2009 23h21
 
 
    
        socialia
    In Mexico septemtrionali XXXI saltem pueri et puellae flammis usti perierunt, postquam in ludo puerili incendium flagraverat. - 06/06/2009 23h10
 
 
    
        politica
    Irania satis iam uranii possidet, ut bombam nuclearem fabricet-ONU - 06/06/2009 11h15
 
 
    
        politica
    Cairi USAe praesidens Baracus Obama memorabilem orationem habuit, qua amicitiam erga muslimos promisit, opinionibus decessoris sui repugnans. - 04/06/2009 22h54
 
 
    
        politica
    Dictator Boreocoreanus Kim Jong-il regis more filium suum iuvenissimum successorem Kim Jong-un designavit, XXV anno natum: hoc referunt diurnarii Austrocoreani. - 02/06/2009 17h14
 
 
    
        scientiae
    In Sinensi provincia Hunan comperta sunt adhuc antiquissima vasa fictilia: quae investigationes per carbonii isotopon XIV perfectae revelaverunt ante XVIII circiter milia annorum fabricata esse. - 02/06/2009 17h07
 
 
    
        in orbe
    228 epibates navigatoresque verisimiliter vitam amiserunt, aeronavi generis Aribus 330-200 lineae Air France in Oceanum Atlanticum cadente.  - 01/06/2009 15h10
 
 
    
        politica
    Reclamatione gentis Nevarorum, qui autonomiam sibi poscunt, turbatur urbs capitalis Nepaliae, Kathmandu. In viis fiunt pugnae Nevarorum cum biocolytis Nepalensibus, clausae manent tabernae ludique puerorum.  - 01/06/2009 13h53
 
 
    
        politica
    Mir-Hossein Mousavi, unus ex candidatis qui ad sellam Persarum praesidentis concurrunt, palam proclamavit leges permutandas esse quae mulierum dignitatem et libertatem offendunt. - 31/05/2009 12h02
 
 
    
        in orbe
    Quattuor et quadraginta captivi ex custodia Peruviana evaserunt, in montibus Amazoniae silvosis confugientes. - 31/05/2009 11h50
 
 
    
        in orbe
    Militibus Pachistanis contigit recipere urbem principalem vallis Swat, Mingoram, quam praetertis nonnullis mensibus occupaverant rebellatores ultraislamistici gregis Taleban - nuntiavit locutor exercitus Pachistanici, generalis maior Athar Abbas.  - 30/05/2009 12h49
 
 
    
        oeconomia
    5,2 centesimis crevit fabricatio industrialis Iaponiae mense Aprilis. Qui erat iam alter in serie mensis huius fabricationis incrementi. - 29/05/2009 13h15
 
 
    
        in orbe
    Septima iam vice a die Lunae, Veneris die Corea Septentrionalis missile novum experimentationis causa in aerem emisit.
 Terrae motus magnitudine 7,4 graduum Richterianorum percussit regionem Honduranam Raotan. Timetur, ne maris motus (tsunami) eveniat, qui noceat oris Pacificis Honduarae, Belize, Guatemalaeque.  - 28/05/2009 10h48
 
 
    
        athletica
    Barcinonis turma pedifollica Mancunii "diabolos rubros" Romae vicit et sibi certaminis primorum scyphum comparavit. - 27/05/2009 23h42
 
 
    
        in orbe
    6.500 cauponae decoxerunt in Mexico propter epidemiam grippae suinae.
 Ictu bombifero suicidae in urbe Pachistanico Lahore peracto occisi sunt saltem 23 homines, vulnerati ducenti. - 27/05/2009 09h27
 
 
    
        in orbe
    Contra obligationes internationales Corea Septentrionalis novam displosionem probativam pyroboli nuclearis peregit, qua re regimen USA valde indignatur. - 25/05/2009 08h11
 
 
    
        in orbe
    Vindobonae sedecim homines vulneribus affecti sunt in templo Sikensi, postquam quinque viri cultris et armis igneis armati vi irruperant.  - 24/05/2009 22h49
 
 
    
        cinemata
    Canoae palma aurea pelliculae "De taenia candida" auctoris Austriaci Michael Haneke tributa est: ubi imae origines nazismi terrifice indagantur. - 24/05/2009 22h26
 
 
    
        politica
    Germanorum praesidenti Horst Köhler magistratus continuatus est, quod pergratum est hodiernae cancellariae Angelae Merkel, eiusdem factionis sociae. - 24/05/2009 00h02
 
 
    
        in orbe
    Unio Africana ex consilio securitatis ONUs postulat ut regimen Erythraeae puniatur, quod rebelles Somalos adiuvare pergat. - 23/05/2009 23h52
 
 
    
        homines
    Corruptelae accusatus praesidens quondam Coreae Meridionalis, 62 annorum Roh Moo-hyun, suicidio mortuus est.  - 23/05/2009 13h38
 
 
    
        politica
    Novi Dellii Manmohanus Singh ut minister primarius rei Publicae cum ministris iuravit. - 22/05/2009 19h00
 
 
    
        in orbe
    11.168 homines grippa suilla sive viro A/H1N1 laborant aut laboraverunt, 86 eo mortui sunt, nuntiat Ordo Sanitatis Mundi (WHO). - 22/05/2009 15h05
 
 
    
        in orbe
    Quattuor USAe cives in iudicium deferuntur, quod contra synagogas Neoeboracenses pyrobola et missilia conicere in animo habuerint. - 21/05/2009 23h40
 
 
    
        in orbe
    In Nigeria catervatim incolae regionis deltae a militibus et rebellibus bellantibus per loca palustria aufugiunt. - 21/05/2009 23h34
 
 
    
        politica
    Patronus Britannicus David Mills condemnatus est, quod falsum testimonium dicens illicita facinora pecuniaria Silvii Berlusconi Italiae ministri primarii operuisset. - 21/05/2009 00h26
 
 
    
        oeconomia
    Indeks MSCI, qui spectat ad fora bursaria totius mundi, superavit limen 240 punctorum revertens ad locum, quem tenuerat ineunte mense Novembri praeteriti anni. A sui historico minimo ineuntis mensis Martii huius anni MSCI auctus est iam 43 centesimis.
 Secretarius thesaurii USA Timothy Geithner dixit rem bancariam US-Americanam "incipere melius se habere". - 20/05/2009 18h33
 
 
    
        in orbe
    USAe Preasidens Baracus Obama, Vasingtoniae cum ministro primario Israëlis colloquens, eum hortatur ut rem publicam Palaestinorum constituendam toleret.
 - 18/05/2009 23h35
 
 
    
        homines
    Dux rebellatorum gregis Tigridum Tamilensium, Vellupillai Prabhakaran, occisus est a militibus exercitus regiminis Taprobanensis (Sri Lanka), cum conabatur e loco ultimae pugnae clam effugere - nuntiaverunt duces militum Taprobanensium.  - 18/05/2009 09h47
 
 
    
        oeconomia
    Index fori Mumbaiensis BSESN auctus est die Lunae 17,2 centesimis postquam victoriam in electionibus parlamentariis reportaverat Indiam regens coalitio Congressus. - 18/05/2009 09h13
 
 
    
        in orbe
    Tigrides Tamiliae, in minima regione nemorosa inclusi, se exercitui tradiderunt: Ordo Nationum Unitarum nuntiavit a mense Januario Taprobanes sex millia hominum interfectos esse. - 17/05/2009 13h42
 
 
    
        cinemata
    Francis Ford Coppola cinematum auctor magnum consensum Canoae accepit postquam opus recentissimum "Tetro" extra certamen ostendit, quo de familiae difficultatibus agitur.  - 17/05/2009 10h35
 
 
    
        in orbe
    Baracus Obama, USAe praesidens, dixit iudicia contra captivos in Guantanamensi custodia diu detentos maiore cum reorum tutela pergenda esse. - 15/05/2009 23h08
 
 
    
        oeconomia
    General Motors, praeclara autoraedarum officina, nuntiavit mille et centum venditionis concessiones in USA revocarum iri. - 15/05/2009 23h00
 
 
    
        socialia
    Rectores Hispanici legem commutare cupiunt, quo facilius mulieres abortum facere possint. - 14/05/2009 23h10
 
 
    
        in orbe
    Regimen Burmensis oppositricem Aung San Suu Kyi, iam diu in captivitate detentam et nunc aegrotantem, ante iudices defert quod virum Americanum domum acceperit. - 14/05/2009 23h04
 
 
    
        cinemata
    Cannes, in urbe Francogallica, coepit sexagesimum secundum certamen celeberrimum cinematographicum. - 14/05/2009 00h32
 
 
    
        in orbe
    Pontifex Benedictus XVI, orationem Bethlehem recitans, ius Palaestinorum defendit terram et patriam habendi et vallum ab Israëlianis exstructum condemnavit. - 14/05/2009 00h21
 
 
    
        politica
    Secundum primos effectus suffragandi victorem electionum Indorum discessit adhuc regens foedus Congressus, qui 191 sellas, dum ei opposita factio nationalistica Bharatiya Janata tantum 180 sellas in parlamento ceperit. - 13/05/2009 13h58
 
 
    
        oeconomia
    Genevae adamas caeruleus septem keratiorum pondo, inventu difficillimum, pretio decem milionum francorum Helveticorum, id est novem milionum dollariorum, sub hasta veniit. - 13/05/2009 00h00
 
 
    
        in orbe
    Novus dux exercitus NATO in Afganistania nominatus est generalis US-Americanus Stanley McChrystal. - 12/05/2009 09h41
 
 
    
        in orbe
    Pontifex Romanus Benedictus XVI locum memoriae in Israel visitans victimas holocausti permotus commemoravit et firme condemnavit illos, qui holocaustum negant vel parvi faciunt. - 11/05/2009 20h36
 
 
    
        in orbe
    Diurnaria Americana in Perside nata Roxana Saberi, quae ad octennem captivitatem damnata erat, in iudicio provocationis sententiam mitiorem obtinuit, quapropter liberata est. - 11/05/2009 20h24
 
 
    
        in orbe
    Novissima calculatione victimarum patere 53 homines necatos esse viro A/H1N1 id est grippa suina, nuntiat Internationalis Ordo Sanitatis (WHO).
 Quingenti saltem migrantes, qui lintribus ex Africae oris Italiam attingere conati erant, in litus Libyae remissi sunt: hoc est enim novum consilium regiminis Italici.
 Mogadishu quattuordecim homines occisi sunt propter missilia contra meschitam deiecta. - 10/05/2009 23h31
 
 
    
        politica
    Usque 378 numerus civium Srilancensium in nuperrimis pugnis mortuorum auctus est. - 10/05/2009 19h47
 
 
    
        in orbe
    Defensores Srilankenses missilibus proiectis CCLVII cives in insulae regione septemtrionali occiserunt.
 Roxana Saberi, diurnaria Persica ab iudicibus Iraniae octo annorum captivitati damnata quod exploratrix pro USAe regimine fuerit, ante tribunal iterum se defendit. - 10/05/2009 12h08
 
 
    
        politica
    Aung San Suu Kyi, quae Burmensi regimini firme opponitur ideoque domi captiva per viginti annos detenta est, membrorum debilitate et cibi fastidio laborat. - 09/05/2009 20h09
 
 
    
        politica
    Adiuratione sollemni Jacobus Zuma novus praesidens Africae Australis factus est. - 09/05/2009 13h42
 
 
    
        in orbe
    Post immanem caedem civilem Mercuri die perpetratam, praesidens Afganorum Hamid Karzai ab rectoribus USAe postulat, ut impetibus ex aëre finem imponant. - 09/05/2009 08h33
 
 
    
        in orbe
    Milites Pacchistani necaverunt in pugnis praeteriti diei in valle Swat 143 rebellatores Talebanos, nuntiaverunt duces exercitus Pacchistaniensis. - 08/05/2009 15h21
 
 
    
        oeconomia
    Decem magnas argentarias US-Americanas carere summatim 74,6 miliarda dolariorum pecuniae capitalis, ut sanitatem fiscalem recuperent - decreverunt magistratus.  - 08/05/2009 10h51
 
 
    
        in orbe
    Miles USAe exercitus ab iudice Americano condemnatur, quod puellam Iraquicam violaverit eamque cum eius familia enecuerit. - 07/05/2009 23h50
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Europaea usque ad unam centesimam fenus reduxit er sexaginta milia milionum euronum contulit, ut aes alienum in civitatibus eurone utentibus moderetur. - 07/05/2009 23h44
 
 
    
        in orbe
    Usque centum cives Afghanos, in quorum numero multos pueros, timetur occisos esse ob ictum aerium US-Americanorum, qui victimas rebellatores Talebanos esse putarent.
 Rectores aiunt seditionem hodie in Georgia ortam iam sedatam esse.
 Mulier Texana, prima victima USAe civis, propter febrim suillam mortua est.
 - 05/05/2009 23h17
 
 
    
        in orbe
    Saltem 45 hospites nuptiarum necati sunt in Turcia orientali ab incursoribus armatis. Causa incursus contentio inter familias locales esse biocolytis videtur. - 05/05/2009 08h54
 
 
    
        oeconomia
    Officina autoraedaria Italica FIAT post societatem cum Americana Chrysler cupit cum General Motors pactiones conficere, sperans hoc magnum foedus mundanum discrimen hodiernum superaturum esse. - 04/05/2009 22h45
 
 
    
        politica
    Munere se abdicavit minister primarius Nepaliae, maoista Pushpa Kamal Dahal, cum non contigisset ei dimittere ducem exercitus, generalem Rookmangud Kataval. - 04/05/2009 14h01
 
 
    
        in orbe
    Helicopterum militare in Venetiola, apud fines Colombiae, decidit: duodeviginti homines  interierunt, fere omnes milites. - 04/05/2009 01h13
 
 
    
        in orbe
    Srilankensis exercitus pyrobola deiecta XCI homines in nosocomio, quod in tuta regione insulae erat, interfecerunt. - 02/05/2009 19h40
 
 
    
        in orbe
    Delara Darabi, mulier Persica accusata quod  homicidium XVII anno nata perpetravisset, suspensa est: toto ex orbe contra feritatem regiminis reclamatur. - 02/05/2009 19h32
 
 
    
        oeconomia
    Laboratores in totius orbis foris Kalendas Maias ut suum diem festum celebraverunt; Berolini et Costantinopoli perturbatum est. - 01/05/2009 23h43
 
 
    
        in orbe
    300 hospites deversorii Hongkongiensis, ubi viatorem quendam grippa suilla laborare repertum esse, coacti sunt in custodia manere, ut valetudo eorum probaretur.   - 01/05/2009 23h23
 
 
    
        oeconomia
    Societatis Americanae Chrysler creditores aeris alieni magnam partem amittere nolentes, se opponere cupiunt protectioni foederali ab eadem postulata. - 01/05/2009 14h20
 
 
    
        in orbe
    Auriga automobilis, qui die Iovis conando reginam Bataviae Beatricem assassinare quinque cives familiam regalem salutantes necaverat, ipse ob vulnera die Veneris mortuus est. - 01/05/2009 11h15
 
 
    
        oeconomia
    Primo trimestri huius anni productus domesticus USA deminutus est passu 6,1%, dum exspectabatur casus 4,9%. - 29/04/2009 16h55
 
 
    
        athletica
    Culmen mundanum natandi constituit Russa Anastasia Zuieva, quae tempore 27,48 secundae horae partis supine tranavit distantiam 50 metrorum. - 28/04/2009 14h04
 
 
    
        politica
    Praesidens Aequatoriae, Raffael Correa, victorem discessit electionum et munere fungi perget in alteram periodum.   
 - 27/04/2009 09h15
 
 
    
        in orbe
    Quamquam Tigrides Tamilenses se arma deposituras esse nuntiaverint, rectores insulae Taprobani deditionem postulantes oppugnare pergunt. - 26/04/2009 23h28
 
 
    
        politica
    Jacobus Zuma, dux Factionis Nationalis Africae (ANC), praesidens rei publicae Africae australis fore putatur: cui pleraque suffragia a civibus tributi sunt.
 In Islandia comitiis nuper habitis magnum consensum accepit foedus socialdemocratarum et viridium, a mense Februario concorditer gubernans. - 26/04/2009 23h22
 
 
    
        in orbe
    Novum virus, quod in Mexico 60 homines recens necavit, mutari posse in pandemiam - monet Ordo Sanitarius Mundi (WHO). - 25/04/2009 18h26
 
 
    
        homines
    Decreto praesidentis Russiae Demetrio (Dmitry) Medvedev munere destitutus est generalis Valentin Korabelnikov, qui ab anno 1997 praeerat agminibus speculatorum exercitus Russiae, GRU.
 - 24/04/2009 18h38
 
 
    
        inorbe
    Saltem 60 homines mortui sunt Bagdati die Veneris, cum duo mulieres suicidae pyrobolos displosissent in templo Siitarum. - 24/04/2009 18h30
 
 
    
        in orbe
    Jovis die quattuor caedes cruentae in Iraquia perpetrata sunt: LXXXVII cadevera numerantur. - 24/04/2009 00h02
 
 
    
        politica
    Secundum primos effectus suffragandi, Africanus Congressus Nationalis (ANC), duce Iacobo Zuma, victor discessit electionum parlamentariorum in Republica Africae Meridionalis habitarum, colligens circiter 65% votorum.
 - 23/04/2009 12h36
 
 
    
        politica
    Diutius protrahentur comitia in re publica Austroafricana, quod catervae civium etiam nunc exspectant ut suffragia ferant. - 22/04/2009 20h46
 
 
    
        in orbe
    In Cecenia tres milites Russi aquae cirsternam vehentes a sicariis occisi sunt: auctoritates Russae paulo ante nuntiaverant inde copias post decennium mox revocatum iri. - 22/04/2009 20h42
 
 
    
        in orbe
    Regimen Srilankensis dixit cives Tamiliae catervatim ex terris a rebellibus Tigridibus occupatis aufugisse. - 22/04/2009 00h15
 
 
    
        politica
    Secretarius ONUs Ban Ki-moon se moleste tulisse proclamat, quod Persarum praesidens in conventu contra odium phyleticum Genevae habito civitatem Israel iniuria affecerit. - 22/04/2009 00h11
 
 
    
        homines
    Aetate 78 annorum mortuus est Britannus scriptor JG Ballard, maxime notus fabulis "Imperium solis" et "Infortunium". - 19/04/2009 21h36
 
 
    
        in orbe
    Dux summus ETAe, qui Vasconum regiones ab Hispanico regno seiungere conatur, in Francogallia comprehensus esse narratur. - 19/04/2009 00h32
 
 
    
        homines
    Roxana Saberi, diurnaria in USA orta ex patre Persico et matre Japonica, octo annorum captivitate a Persarum auctoritatibus condemnata est ut Americanorum exploratrix. 
 - 18/04/2009 16h10
 
 
    
        in orbe
    In sinu Adenensi incursores Batavici piratas Somalos aggressi viginti captivis in navigio piscatorio detentis libertatem restituerunt.
 - 18/04/2009 16h03
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Civitatum Americae Unitarum carbonium dioxydatum in aëra diffusum moderare in animo habet, damna hominibus allata agnoscens. - 18/04/2009 00h23
 
 
    
        politica
    Sondhi Limthongkul dux Foederis Democratici Popularis, Thailandiae oppositorum factionis, a sicariis armis igneis percussus in nosocomio sauciatus iacet. - 18/04/2009 00h17
 
 
    
        politica
    Praesidens Russiae, Dmitry Medvedev, vituperavit Foedus Atlanticum (NATO) propter consilia mense Maio ludos militares haberi in Georgia, quacum Russis contentionem esse diplomaticam de futuro statu duarum pro-Moscoviensium regionum autononarum Georgiae, Abchasiae Osetiaeque.  - 17/04/2009 16h05
 
 
    
        politica
    Propter castigationem Nationum Unitarum valde irata Corea Borealis declaravit se negotia internationalia de suo programmate nucleari plus non habituram et reactrum nucleare Yongbyon denuo in statum operandi reddituram.
 Vituperatio Coreanorum a Consilio Securitatis ONU modo pronuntiata est, quia ante septimananam illi missile novum nomine Taepodong-2 ("Magna ballista-2") in orbitam terrae mittere conati erant.
 Nationes Unitae timent hoc modo Corea Borealis missilia parare conatur ad cuspides nucleares transportandas. - 14/04/2009 13h19
 
 
    
        in orbe
    Bangkok, in capite Thailandiae, milites in viis cum reclamantibus oppositoribus proeliantur.
 Armati gregis "Fulgentis Viae" tredecim milites in silvanis regionibus Peruviae interfecerunt.  - 13/04/2009 12h15
 
 
    
        in orbe
    Richard Phillips, praefectus navis onerariae "Maersk Alabama", quem piratae Somalenses obsidem tenebant, liberatus est a militibus US-Americanae 5. Classis. In pugna tres piratae necati sunt. - 13/04/2009 00h14
 
 
    
        in orbe
    In Sinu Adenensi piratae Somali in navim onerariam transcenderunt, sedecim nautas plerumque Italicos comprehendentes. - 12/04/2009 00h22
 
 
    
        politica
    Algeriae Praesidens Abdelaziz Bouteflika tertio electus est: cui decimus tantum civis suffragium suum negavit. Oppositores reclamant fraudis victorem accusantes. - 12/04/2009 00h17
 
 
    
        in orbe
    Aquilae, in urbe Italica terrae motu vehementi Lunae die quassa, funera publica et Christianorum et muslimorum more facta sunt CCV victimarum; trecenta fere summatim  corpora exanima e ruinis extracta sunt. - 10/04/2009 23h40
 
 
    
        in orbe
    Quattuor obsides Galli liberati sunt, unus tamen vitam amisit cum milites Francogalli adorti sint prope ad oram Somalicam navem velocem captam a piratis. - 10/04/2009 20h52
 
 
    
        politica
    Effectus suffragiorum parlamentariorum renumerare proposuit praesidens Moldaviae, Vladimirus Voronin, sperans hac re tumultus studentium in urbe capitali, Chisineviae, ad finem adductum iri. - 10/04/2009 11h16
 
 
    
        in orbe
    Sine aqua potabili manent 5 miliones incolarum Mexicopolis. - 10/04/2009 09h17
 
 
    
        politica
    Circa 50 milia civium media in urbe capitali Georgiae, Tbilisi, reclamaverunt praesidento Micheil Saakasuili, cuius abdicationem petunt. - 09/04/2009 13h36
 
 
    
        oeconomia
    Regimen Germaniae publicare vult aegrotantem argentariam hypothecariam Hypo Real Estate.   - 09/04/2009 13h25
 
 
    
        in orbe
    Piratis Somalicis repugnando nautae receperunt navim mercatoriam Maersk Alabama, piratae tamen adhuc obsidem tenent navis praefectum. Loco huic appropinquat navis longa USS Bainbridge.  - 09/04/2009 08h42
 
 
    
        politica
    Chisineviae Moldavorum exorti sunt tumultus vehementes studentium, qui reclamitant fraudulenti, ut dicunt, victoriae communistarum praesidentis Vladimiri Voronin in comitiis.
 Legatus Dacoromaniae in Moldavia officialiter pronuntiatus est 'persona non grata'. Secundum praesidentem Voronin, Dacoromani tumultibus instigandis favebant.   - 07/04/2009 21h15
 
 
    
        in orbe
    USAe Praesidens Baracus Obama inopinate se Bagdatum contulit, cum rectoribus collocutum et copias Americanas visitatum.
 Albertus Fujimori olim praesidens Peruviae ad XXV annorum custodiam damnatus est, quod militiis oppositorum multorum homicidia atque ereptiones commiserit. - 07/04/2009 20h36
 
 
    
        politica
    Communistae Moldaviae victores discesserunt comitiorum parlamentariorum, 49,9% sellarum captantes. - 06/04/2009 14h03
 
 
    
        in orbe
    Saltem 200 homines vitam amiserunt ob terrae motum, qui regionem Italicam Aprutiarum afflixit. - 06/04/2009 13h56
 
 
    
        in orbe
    Secundum speculatores US-Americanos Australocoreanosque, Coreae Septentrionali non contigit satellitem telecommunicativum in orbitam terrae missili novo Taepodong-2 adferre.  - 05/04/2009 14h42
 
 
    
        politica
    Slovaquiae praesidens Ivan Gasparovic altera periodo munere capitis terrae fungetur postquam in electionibus triumphavit super candidatam dextrae partis Iveta Radicova. - 05/04/2009 14h39
 
 
    
        athletica
    Altera vice in serie Anglus Jenson Button stabuli Brawn vicit curriculum pretii grandis (GP) autobolidum Formulae Primae (F1), hac vice triumphans in oppido Sepang Malaesiae. - 05/04/2009 14h25
 
 
    
        in orbe
    Corea Septentrionalis misit in orbitam terrae satellitem telecommunicativum, nuntiavit agentura diurnaria huius terrae KCNA. Cui facto statim reclamaverunt ONU, UE, USA, Iaponia et Corea Australis, quae omnes timent Boreocoreanos re vera technologiam ad cuspides nucleares ferendas hoc modo perquirere posse.  - 05/04/2009 11h57
 
 
    
        politica
    Minister primarius Daniae, Anders Fogh Rasmussen, nominatus est novus secretarius generalis Foederis Atlantici (NATO). - 04/04/2009 20h55
 
 
    
        in orbe
    Sclopetator insanus occidit 13 e 40 hominum, quos obsides tenebat in aedibus magistratuum urbis Binghamton US-civitatis New York, deinde seipsum necavit.  - 04/04/2009 12h20
 
 
    
        oeconomia
    Bilionem dolariorum contra crisin pugnanti oeconomiae globali suppeditatum iri decreverunt Londinii duces terrarum Gregis Vicenarii (G20). - 02/04/2009 19h06
 
 
    
        politca
    Munere se abdicavit minister primarius Malaesiae, Abdullah Badawi.
 Benjamin Netanyahu nominatus est a parlamento ut novus minister primarius Israeliae. - 01/04/2009 08h33
 
 
    
        in orbe
    Kaing Guek Eav, unus ex ducibus regiminis Kmerum Rubrorum quod Cambodiae incolas immane catervatim trucidaverunt, ante iudices delatus scelera sua confessus se ex animo condolere dixit. - 31/03/2009 22h22
 
 
    
        in orbe
    Usque 500 emigrantes illegales Africani timentur mortui postquam una aut duo naves eos vehentes demersae sunt ad oram Lybiae. Tantum 20 sospites servati sunt. - 31/03/2009 16h26
 
 
    
        politica
    Dubai Araborum inventum esse mortuum corpus Sulim Iamadaev, qui aemulus erat obstinatus pro-Kremliniani praesidentis Tsetseniane, Ramzan Kadyrov. Iamadaev sclopetatione occisus est.  - 30/03/2009 22h25
 
 
    
        in orbe
    Post pugnas sex horarum biocolytae expugnaverunt islamistas, qui obsidione tenebant castra vigilorum publicorum in urbe Lahore Pacistaniae. Saltem quattuor islamistas necatos esse, dum numerus biocolytarum occisorum reportatur a quattuor usque viginti. - 30/03/2009 13h54
 
 
    
        oeconomia
    Fora mundana cadebant die Lunae propter possibilem decoctionem US-Americanarum fabricatricum automobilium, General Motors & Chrysler.  - 30/03/2009 10h09
 
 
    
        athletica
    Jenson Button stabuli Brawn victor evasit curriculi bolidum Formulae Primae Pretii Grandis Australiae. - 29/03/2009 23h09
 
 
    
        politica
    Primum post annos triginta legatus Persarum cum NATOnis legato collocutus est. - 28/03/2009 21h08
 
 
    
        in orbe
    Dena milia reclamantium Londinii vias percurrerunt, postulantes ex viginti potentissimis nationibus, quarum rectores et praesidentes mox conventuri sunt, ut contra  paupertatem et caeli commutationes repugnent. - 28/03/2009 20h37
 
 
    
        in orbe
    Praesidens USAe Baracus Obama nuntiat rationem et modum in Afganistania et Pacistania agendi commutandam esse: primum tam milites quam pecunia mittentur.
 Pyrobolum in meschita apud Jamrud, urbem Pacistaniae occidentalis, diruptum est quinquaginta saltem homines interficiens. - 27/03/2009 23h11
 
 
    
        socialia
    Singapuriae abhinc licet corporis partes auferre et pro pecuniae solutione venum dare - 26/03/2009 23h43
 
 
    
        socialia
    Etiam Augustae Taurinorum, in Italia, deprehensus est vir qui cum filio suo diutissime filiam et nepotes clam sceleste violavit. - 26/03/2009 23h38
 
 
    
        in orbe
    Viginti saltem homines Bagdati in nundinis perierunt propter pyrobolum autocineto vectum.  - 26/03/2009 23h35
 
 
    
        politica
    Senatores Europaei rationem requirunt vetandi, ne Francogallicus Jean-Marie Le Pen primae conventus sessioni ut grandissimus natu praesit: nam ille putatur nazistarum scelera parvi facere.
 Sudanensium praesidens Omar al-Bashir domum ex Aegypto redit post colloquia cum civitatis illius praesidente habita: secundo extra patriam suam se contulit post iudicum mundanorum damnationem bellicorum facinorum causa. - 25/03/2009 20h42
 
 
    
        politica
    Munere se abdicavit post senatorum suffragia contraria Mirko Topolanek, minister primarius rei publicae Cechae, qui per semestre tempus Unioni Europaeae praeest.
 Pars Laborista, ab electoribus profligata, cum Likude victore novum regimen Israelianum constitutura est. - 24/03/2009 23h47
 
 
    
        oeconomia
    Consilium Europaeum diem civitatibus, quorum aes alienum extra modum auctum est, Martis die statuit: id est Francogalliae Helladi Hiberniae Hispaniae et Regno Coniuncto. - 23/03/2009 23h01
 
 
    
        politica
    Malaysiae regimen duas maximas oppositorum ephemerides vetuit, ne edantur.
 - 23/03/2009 22h54
 
 
    
        oeconomia
    Tata Nano, autoraeda pretio vilissima, in India diurnariis ostenta est: quae pretio centum milium rupiarum, quindecim circiter centenorum euronum, mense proximo venibit. - 23/03/2009 22h46
 
 
    
        in orbe
    Duae aëronaves in Japonia et in Montana (USA) deciderunt: in altero casu septemdecim saltem  homines interiisse narrantur. - 23/03/2009 01h03
 
 
    
        athletica
    Heroum instar Dublini accepti sunt lusores follis ovalis gregis Hibernici, qui in sex manipulorum certamine praestiterunt. - 23/03/2009 00h59
 
 
    
        politica
    Plurimis militibus invigilantibus Cives Macedoniae suffragia tulerunt, de gravi discrimine rerum futurarum deliberantes. - 23/03/2009 00h43
 
 
    
        in orbe
    Publicandam esse tertiam maximam argentariam Venetiolae, Banco de Venezuela, quae est pars Hispanicae megatrapezae Santander, nuntiavit praesidens Venetiolanus, Hugo Chavez.
 In Austriam deportatus quondam miles SS Josias Kumpf in ius vocari non potest, licet ipse admittat se anno 1943 participem fuisse cladis 8.000 Iudaeorum in campo Trawniki in Polonia. Iuxta legem enim crimen eius sequendum erat tantum usque annum 1965, nuntiavit locutrix Austriaci ministerii iustitiae, Katharina Swoboda. - 20/03/2009 15h40
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria centralis US-Americana (Fed) promisit se summa 1,2 trilionis dolariorum emendam esse obligationes regiminis USA, ut casum oeconomiae cohiberet.  - 18/03/2009 21h22
 
 
    
        politica
    329 vocibus contra 238 parlamentum Galliae assensum est consiliis praesidentis Nicolas Sarkozy exercitum Gallicum reintraturum foedus NATO.  - 18/03/2009 09h43
 
 
    
        in orbe
    Euthanasia lege adhiberi potest in Luxemburgia, decrevit huius terrze parlamentum. Antea similia decreta adoptaverunt Belgica Bataviaque. 
 - 17/03/2009 17h08
 
 
    
        politica
    Dux oppositae partis Madagascariae Andry Rajoelina nominatus est ductor terrae ad interim, postquam praesidens Marc Ravalomanana munere se abdicasset. - 17/03/2009 14h22
 
 
    
        politica
    Mohammad Khatami, qui Persarum praesidens liberalis usque ad annum MMV fuit, putatur sine bellando a contentione de praesidentatu cum hodierno praesidente Mahmoud Ahmadinejad se remoturum esse. - 16/03/2009 22h59
 
 
    
        socialia
    Austrus Josef Fritzl, qui filiolam suam diu captivam tenuit et violavit, in tribunali de sceleribus suis nefandis interrogatur. - 16/03/2009 22h53
 
 
    
        politica
    Mauricio Funes, candidatus sinistrae partis et quondam ductor exercitus rebellatorum, victorem discessit electionum praesidentalium Salvadoriae, superans scilicet virum politicum dextrarum factionum, Rodrigo Avila. - 16/03/2009 09h43
 
 
    
        oeconomia
    Chartellum OPEC decrevit Vindobonae limitem explorationis petrolei mutatum proximo tempore non iri. - 15/03/2009 22h08
 
 
    
        scientiae
    CCXXX tonnae petrolei, haud triginta sicut antea dictum erat, ex navi procella tropicali dirupta effusae ad oras Reginae Terrae, regionis Australiae, volvuntur.
 - 14/03/2009 23h46
 
 
    
        in orbe
    Tres adiutores occidentales qui Mercuri die in Sudania erepti erant liberati sunt. - 14/03/2009 00h29
 
 
    
        scientiae
    Hafniae studiosi ab Ordine Nationum Unitarum convocati disputaverunt et collegerunt caeli commutationem proviso peiorem et ociorem esse. - 12/03/2009 21h13
 
 
    
        in orbe
    Tres adiutores externi in Darfuria, Sudaniae regione, ab ignotis armatis erepti sunt. - 12/03/2009 21h05
 
 
    
        in orbe
    Se reum fraudis 50 miliardorum dolariorum agnovit coram iudicibus Neoeboracensibus Bernard Madoff, quondam praeses fori societatum novae technologiae (IT) Nasdaq. Qui vir proximis annis schemati Ponziano utens contra legem pecuniam suam collocatorumque augere conatus est.
 15 homines necaverat sclopetator amucianus ad Stutgartiam Germanorum, antequam ipse a biocolytis occisus est. - 11/03/2009 23h37
 
 
    
        in orbe
    In pluribus oppidis Hiberniae septemtrionalis cives contra violentiam in foris reclamaverunt. - 11/03/2009 20h56
 
 
    
        oeconomia
    Nuntiis de lucri argentariae Citigroup allatis maxime creverunt tituli negotiationum US-Americanarum. Index Dow Jones auctus est die Martis 5,8 centesimis.
 Commissio Europaea consilia cepit oeconomiam aegrotantem Dacoromaniae auxiliis Unionis Europaeae adiuvare, ut iam primum adiutae sunt Hungaria Livoniaque.   - 11/03/2009 08h38
 
 
    
        scientiae
    Praesidens Baracus Obama finem imponit interdicto  pecuniae publicae reddendae studiosis de embryorum staminalibus cellulis investigantibus. - 09/03/2009 23h05
 
 
    
        oeconomia
    Officina medicamentorum Merck cum inimica sua Schering Plough se iungens amplissimam societatem pharmacorum creatura est. - 09/03/2009 22h56
 
 
    
        politica
    Zimbabviae minister primarius Morganus Tsvangirai dixit casum, quo ipse vulneratus est et mulier obiit, forte evenisse. - 09/03/2009 22h52
 
 
    
        in orbe
    Bagdati homicida sui interfector in astynomorum schola duodeviginti homines enecuit. - 08/03/2009 23h38
 
 
    
        religio
    Papa Benedictus XVI confirmavit se mense Maio in Terram Sanctam iter facturum esse. - 08/03/2009 23h34
 
 
    
        cultura
    Biocolytae invenerunt in australi parte Bataviae octo picturas, quas fures adhuc ignoti anno 1987 furati sunt e pinacotheca Maastrichtensi. Agitur de operibus David Teniers, Wilhelmi van de Velde, Iohannis Brueghel Minoris, Evae Gonzales, Petri-Augusti Renoir, Camillii Pissarro et Pauli Desire Trouillebert.  - 08/03/2009 00h49
 
 
    
        politica
    USAe praesidens Baracus Obamasublaturus esse putatur interdictum a decessore sum deliberatum, ne studiosi de embryorum cellulis investigent. - 07/03/2009 20h38
 
 
    
        politica
    Minister primarius Zimbabviae Morganus Tsvangirai in Botsuanam post casum viarium allatus est, quo mulier vitam amisit. - 07/03/2009 20h29
 
 
    
        scientiae
    Imagines Javanensis rhinocerotis pellicula impressae sunt: cuius sexaginta tantum exemplaria vivere putentur. - 05/03/2009 22h20
 
 
    
        in orbe
    Secretarius generalis ONUs  Ban Ki-moon a rectoribus Sudanensibus postulat, ut sententiam suam commutent omnes adiutores extraneos expellendi: unde immanis hominum exitium oriri potest. - 05/03/2009 22h13
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Angliae (BoE) et Argentaria Centralis Europeana (ECB) deminuerunt usuras 50 punctis. Faenus principale BoE nunc est 0,5%, dum usura principalis ECB 1,5%. - 05/03/2009 14h02
 
 
    
        politica
    Internationale Tribunal Hagense (ITH) decrevit apprehendendum atque in ius vocandum esse praesidentem Sudaniae, Omar Hassan al-Bashir, qui a iudicibus ITH suspicatur reum esse crimunum tempore belli domestici patratorum. - 04/03/2009 14h30
 
 
    
        politica
    Capita ricis more islamico tegere non licet puellis in scholis publicis, decrevit parlementum Kirgisiae.  - 04/03/2009 08h40
 
 
    
        in orbe
    Coloniae, in urbe magna Germanorum, corruit aedificium ubi tabularia historica servabantur: complures homenis perierunt, immane est damnum amissorum documentorum. - 03/03/2009 23h26
 
 
    
        in orbe
    Aggressores ignoti sclopetando adorti sunt in urbe Pakistanica Lahore autocurrum vehentem manum nationalem pilae cricketicae Srilancanam. Nonnulli athletae vulnerati sunt, quinque biocolytae eos tuentes occisi. - 03/03/2009 10h26
 
 
    
        in orbe
    Ali Hassan al-Majid, olim dux exercitus Iraquici "chemicus Ali" cognominatus, tertium capitis damnatus est propter caedem Siitarum ante decem annos Bagdati perpetratam. - 03/03/2009 00h15
 
 
    
        oeconomia
    Ob maximum damnum (61,7 mld USD) quarti trimestris anni 2008, quod reportavit societas assecuratoria US-Americana AIG, valde deciderunt die Lunae indices bursarii Europae ambarumque Americarum.  - 02/03/2009 23h10
 
 
    
        politica
    Rerum publicarum commutatione mortuus est dux exercitus Guineae Bisau, generalis Batista Tagme Na Wai. Nonnulli testes affirmant etiam praesidentem terrae, Joao Bernardo Vieira, vitam amisisse.   - 02/03/2009 10h35
 
 
    
        politica
    Nationalistae Vascones victores electionum regionalium discesserunt, non habebunt tamen maiorem quam 50% partem sellarum in parlamento, quo fieri potest, ut primum post 29 annos hanc terram regnandi potestate abdicari debeant at regimen constituant socialistae cum minoribus sociis. - 01/03/2009 23h38
 
 
    
        scientiae
    Manipulus studiosorum et exploratorum Britannicorum viam polum arcticum versus instituunt, ut glaciei arctici tenuificationem observent. - 01/03/2009 20h14
 
 
    
        oeconomia
    Unionis Europaeae rectores et praesidentes Bruxellis coniunctim deliberaverunt nullum commune auxilium civitatibus orientalibus concedendum esse. - 01/03/2009 20h07
 
 
    
        in orbe
    Et republicani et democratici senatores delectantur, quod praesidens USAe deliberaverit plerasque copias ex Iraquia domum revocandas esse. - 28/02/2009 22h35
 
 
    
        in orbe
    Complura cadavera sepulta in Bengalia inventa atque effossa sunt: quae captivorum esse putantur a militibus rebellibus ante paucos dies interfectis. - 28/02/2009 22h30
 
 
    
        oeconomia
    Productus domesticus generalis (GDP) Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis (USA) deminutus est quarto trimestri 2008 anni passu 6,2 centesimarum, multo ergo gravius res oeconomica US-Americana se habeat, quam adhuc putabatur (exspectabatur casus GDP 3,8 centesimarum). - 27/02/2009 23h30
 
 
    
        in orbe
    Praesidens USAe Baracus Obama consilium suum copias ex Iraquia domum sesquianno proximo revocandi coram classariis nuntiavit. - 27/02/2009 23h08
 
 
    
        in orbe
    Quinquaginta homines saltem occisi sunt, postquam militiae exercitus Sudanensis cum rebellibus haud longe a finibus Aethiopiae dimicaverunt. - 27/02/2009 23h04
 
 
    
        in orbe
    Post militum seditionem apud fines Bengaliae quinquaginta circiter homines interiisse putantur. - 26/02/2009 06h20
 
 
 |