Annus
2 0 0 6


12

12.03.2006.

I. In Britannia magis magisque viget ea affectata subtilitas circa nomina rerum necnon ea diligentia nimium sollicita quae *emendatio politica* vocatur. Nam societas quaedam effigiem sculpendam curavit celeberrimi ducis Churchill quasi manicis impediti atque constricti tamquam si mente captus esset "quo melius demonstretur hominem celeberrimum aliquando animo fractum esse nec ab aliis afflictis in ea re discrepuisse":

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/uk/4795832.stm>

II. Presbyter quidam ac parochiani crucem ligneam prope ecclesiam ponere cupiunt. Sed decuriones mercedem ab eis flagitant quia crux "bona proscribere" creditur:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/west_midlands/4785780.stm>

III. Pupae a vigilis in tabernula rustica apprehensae sunt quia Aethiopibus displicere creduntur:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/hereford/worcs/4770800.stm>

Sunt qui de talibus rebus in questus effunduntur, sed plerumque frustra:

<http://www.sterlingtimes.co.uk/POLITICALLY_INCORRECT1A.htm>

IV. Apud Danos adhuc concertationum plenae disputationes de imaginibus:

<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3214,36-
749778@51-735567,0.html
>

V. Iterum rixa ac prope proelium in Sorbona:

<http://www.welt.de/data/2006/03/11/858667.html>

VI. De quadam perpulchra aede Arabica:

<http://arts.guardian.co.uk/features/story/0,,1728381,00.html>

Dabam a.d. IV Id. Mart. a.s.n. MMVI e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae