Annus
2 0 0 6


Iacobus Constantinus Beltrami (1779-1855)

Iacobus Constantinus Beltrami (1779-1855)

Non omnes Itali tam ignavi sunt, ut itinera peregre facere et labores vel nimio frigore nimiove calore exanclandos suscipere recusent. Nam praesertim saeculo XIX, fortasse etiam ob causas politicas, non pauci Itali aut lucri faciendi causa aut ut urbes male administratas relinquerent aut quolibet alio adducti impulsu, alias in Civitates immigrarunt. Quos inter viros fuit etiam Iacobus Constantinus Beltrami (1779-1855), qui, ut saepe apud nos accidere solet, magis in Foederatis Americae Civitatibus quam forsan in Italia notus est. Cuius quidem exploratoris ad memoriam recolendam exhibitio a crastino die usque ad diem 2 Apr. in lyceo Romano 'Eugenio Montale' dicabitur digna, quantum legerim, quae spectetur. Vitam degit Beltrami innumeris plenam casibus: multas Mexici perlustravit regiones atque illius fluminis Americani, quod voce indigena 'Mississipi' nuncupatur, capita sive origines primus invenit et hanc explorationem opere Anglice composito narravit. Viros quosdam Americanos id temporis auctoritate et gratiâ florentes bene novit.
Commercio epistularum cum doctis habito hominibus iunctus est. Pro dolor tempus mihi deest, ut Latine vertam quae Italice legi possunt in pagina hac:

<http://tinyurl.com/z4a2m>

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae