Annus
2 0 0 6


02

AUSTRALIA

Crocodilum in autocinetum insiluisse

Cave crocodilos pugnatores suicidales: In Australiâ quidam crocodilus porosus (crocodilus ingens et periculosus, qualis ab incolis appellatur ‚saltie’) aggressus est autocinetum cuiusdam hominis viridarium nationale visentis. Bestia autem minax impetu suo necopinato est interfecta.

Sydneiâ ex urbe – Vir philotheorus Australiae borealis viridarium quoddam nationale visens nihil adversi suspicatus animo aequo vehebatur per stratam autocineticam, cum subito crocodilus porosus duo metra longus e fossâ tam vehementer prosiluit, ut maximo cum crepitu in autocinetum proiectus infringeretur.

Garry Lindner, herpetologus viridarii nationalis, diurnariis ministrationis interretialis „news.com.au" rettulit haec: "Iste crocodilus simul omnibus pedibus in altum prosiluit". Autocinetistam nullo modo potuisse eundem evitare. Bestiam statim esse mortuam.

Iam diutius curatores viridarii commonent, ut caveant tales crocodilos, qui agant more aeroplanigarum Iaponum bellicorum („Kamikaze"). Tempore pluvioso tales crocodili saepe inveniuntur in fossis viarum viridarii nationalis. Crocodili porosi longitudinem assequuntur septem metrorum.

Hanc relationem d. 2.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae