GRAMMATICALIA
(1) Cornu cornus cornui seu de
genitivo et dativo singulari quartae declinationis
-scripsit
Emmanuelis Jové C.M.F.
-apparuit in
Palaestra Latina numero 5 (mense februario anno MCMXXX)
Egregius ille
philologus Germanus Dr. Guilelmus Freund in scholio tertio praefationis ad suum
linguae Latinae vocabularium[i], postquam longe atque sapienter de genitivo singulari nominum
neutrorum disseruit, paucorum quidem quartae declinationis, his fere verbis
quaestionem haud parum ab se jam enodatam concludit: «Ea dumtaxat est
circumstantia satis incommoda quae res certam constituere non sinit, quod nempe
criticis Caesaris, Celsi, Plinii, Quinti Curtii editionibus caremus, quae dum
deerunt, cum meris de re conjecturis satis habere cogemur.»
Potuit id sane dicere homo medio
superiore saeculo, attamen hodie ea est editionum criticarum copia, ut quilibet
studiosus aliquam earum facile reperiat.
Re quidem vera ex studiis criticorum hominum, criticarumque
editionum liquido patet pauca illa nomina neutra eodem modo terminari in
masculinis ec femeninis propriae declinationis vocabulis quo ceterarum
declinationum neutra cum propriis ejusdem declinationis masculinis et
femeninis.
De dativo singillatim parce dicemus eo quod
pauca illa nomina, de quibus sermo est, nullo fere modo in dativum apud veteres
inciderint. Nonnumquam
usurpata sunt, ut videtur, in ui ut pecui a pecu[ii].
Haec autem terminatio possidet utpote regularis, donec contraria legitima
subficienter demonstretur ut fit in masculinis et femeninis, quanvis in eis
terminatio u dativi crebro etiam adpareat[iii].
Multa etiam argumenta quae genitivum in us probant, pariter probant
dativum in ui. Sic habemus fragmentum Bononiense: «Generis neutri (sic) hoc
genu... Haec antiqui etiam singulari numero sicut masculina et femenina
declinabant dicentes hujus genus et huic genui.»[iv] Quosnam vero auctores vocat
antiquos Lucanum scilicet et Titum Livium ut ex sequentibus verbis
evidentissime deprehenditur: «Unde Lucanus cornus tibi cura sinistri et
Livius ubique in Historia ; posteritas inter monoclita posuit.» Jam vero
Lucanus media aetate argentea scripsisse constat, unde antiquitatem, aetatis
aureae atque argenteae auctores vocat, posteritatem vero auctores ferreae,
luteae infimae videlicet Latinitatis. Ad ejusmodi tempus pertinent omnes fere
grammatici quorum exstant opera. Priscianus vero qui ea
nomina vocat aptota in singulari, i.e. indeclinabilia, cum perspexisset
tamen ex exemplis Attii, Ciceronis, Lucani, antiquissimos alter ea protulisse
quam aptota, inconsulto adserit apud eos talia nomina generis etiam
masculini fuisse, quasi nequiret genitivus cornus esse a cornu,
ideoque cornus ex nominativo masculino esset deducendum. Lege ejus
verba, benigne lector, et tute quam speciosam sequelam coactus sit deducere
videbis ex proposito falso principio ; ea nempe nomina esse aptota: «u
Latina sunt generis neutri (sic) et aptota in singulari numero, non etiam in
plurali ut hoc cornu, genu, tonitru, quae tamen tamen antiquissimi
inveniuntur in us genere proferentes masculino et quartae declinationis
ut Lucanus in 1.VIII.» [v]
Hanc hypothesin quae invaluit aliquando, a recentioribus omnino rejecta est [vi] cum ex falso fundamento, quo fulciebatur, tum maxime quia neque
Ovidius neque Celsus neque Plinius neque Curtius qui formam us in
genitivo adhibent, eandem in nominativo unquam usurpant. Quin immo inlustris est ille Plinii
locus in quo nominativus ad genitivum refertur ad hunc modum: «Hammonis cornu
(nom.) inter sacratissimas Aethiopum gemmas aureo colore, arietini cornus
(gen.) effigiem reddens.»[vii]
Quis hoc exemplo non videat genitivum cornus ab nominativo cornu
esse, non aliunde? Servius insuper apud Vergilium[viii]
non dubitat tum cornus quod adfert Lucanus, tum genus quod
adhibet Cicero in Arato ab nominativis cornu et genu procedere.
Charisius autem Grammaticus sine religione mavult errasse Lucano quam dicere
genitivum illum ab nominativo masculino cornus procedere et regulam
statuit nullo adlato exemplo, immo exemplo contrario Lucani notato: «Neutra hoc
genu, huic genu ; similiter et cornu singulari non declinatur
quamvis Lucanus cornus genitivum dixit 1. VII.» Non constat igitur
aliunde aptota esse nomina in u nisi ex grammaticis non aureae aetatis
neque argenteae, sed sequioris aevi, qui omnes sicut Charisius rem adfirmant
neque probant.»[ix] Huc autem
verba transferenda videntur quae aliud agens praeclare scripsit Despauterius:
«Ego pluris facerem unicum classici poëtae testimonium quam mille grammaticorum
ratiunculas.»[x]
Contra eos tamen habemus vel illis temporibus auctorem Martianum Capellam: [xi] «Quaeritur de genitivo singulari quem alii in us alii in u
litteram egerunt, necnon dativo quem alii in i agunt ut genui cornui
; quidam veteres secuti ablativo similem faciunt huic cornu, huic genu». Clarius de genitivo instat inferius illis verbis:
«Tamen sic genus et cornus in genitivo dicendum est quemadmodum senatus
et exercitus.»
Dixerit quispiam: quid vero valeat unum
Martiani Capellae testimonium contra tot alios grammaticos? At vero non unus
ille est sed de genitivo etiam Consentium audiamus: «Eorum nominm quae us
syllaba genitivo singulari terminatur duplex aeque ratio est: nam ea vel
masculina sunt ut exercitus vel neutra ut cornu et genu:
genitivum singularem faciunt in us ut hujus cornus et hujus
genus.» [xii] Donatus
grammaticus qui inter ceteros maxima et antiquitate pollet et auctoritate,
nedum aptota vocet ea nomina, potius declinabilia putare facile deducas: «sunt
aptota quae neque per casus neque per numeros declinantur ut frugi, nihili,
nequam, fas, nefas, nugas: in qua forma sunt etiam nomina numerorum a quattuor
usque ad centum, nam ab uno usque ad tres per omnes casus
numeri declinantur: item a ducentis et deinceps praeter mille».
Et rursus: «Nomen in u vocalem desinens nominativo casu numero singulari
tantum neutrum ut cornu, genu, gelu, specu, veru.»[xiii]
Ex quibus arguo: numerat mille inter aptota quod quidem nomen per omnes
cass numeri pluralis rite flectitur: quidni cornu genu si eodem modo
flectantur? «Non omnia -inquit- erant numeranda». Cedo equidem ; attamen cur
postea addit neutrum esse in u vocalem desinens nominativo casu, numero
singulari? Nonne satis commonstrat esse in eodem numero singulari alios casus
non desinentes in u vocalem?
Quantulum vim prodat hac de re auctoritas
Charisii supra perpendimus. Praeterea ipse Freund haud
temere suspicatus est Diomedem hoc loco sicut aliis bene multis Charisium paene
transcripsisse. Priscianum autem, cujus antea mentionem fecimus, utriusque
testimonium sine ullo examine frequentissime uti, compertissimum est. Jam vero,
cum hi qui principes habentur in re grammatica se mutuo transcripsissent, quid
mirumsi dicamus posteriores Phocam, Sergium, Cledonium, Asperum, cet.
scrupulosiores minime fuisse? Quod et adnuit Freund et quisquam crediderit ex
simillimis et quasi paribus verbis quibus nullo adducto testimonio ea omina
aptota esse confirmant. Probus (non pseudo-Probus) adducitur etiam pro forma
regulari horum nominum cujus tamen rationem cum longum sit explicare, lectores
ad Freund delegamus.[xiv]
Sed quod magis lectorum mentes in nostram sententiam
adducet, magnus erit exemplorum numerus eorum vocabulorum qui cum genitivo in us
inventa sunt ab recentioribus scriptoribus post factam autorum Latinorum
exquisitam investigationem. Contra quinque formas certas in u genitivi,
quarum quattuor inveniuntur in Publio Vegetio Renato, una autem in Sereno
Sammonico, quibus addendae videntue, ut dubiae saltem, duae formae in u
Celsi «cornu bubuli combusti»[xv]
sunt certe in us quadraginta quattuor, quae ad clariorem litterarum
Latinarum aetatem pertinet. Serenus Sammonicus autem et Vegetius Latinitate jam
decadente vixerunt, quo tempore a grammaticis potius quam ab scriptoribus eam
formam in u exhaurire potuerunt. Non desunt tamen eo tempore scriptores
qui us formam retineant, grammaticis etiam invitis, ut Marcellus
Empiricus qui scripsit inter saecula IV et V.
Quid causae suspicare tandem possumus genitivorum in u
qui certe in vocabulo cornu septies, ut supra diximus, saltem in
medicorum operibus inveniuntur? Apud Latinos saepe numero jungebatur in unum
duple vocabulum ita ut prior pars non flecteretur: sic apud Plinium et
Scribonium invenimus olus atrum flexum per olusatri, quod
Columella facit oleris atri. Vegetius habet sil gallicum cum genitivo silis
gallici et silgallici. Ros marinus venit in hoc vocabulum neutrum rosmarinum. Quamvis igitur certo
constet cornububuli et cornucervini in genitivo aliquando esse,
ideo factum esse crediderim quod his in locis duplex verbum in unum vocabulum a
medicis illis scriptoribus conflabatur. [xvi]
Editiones igitur criticae recentes a regulari forma
sunt vocabulorum neutrorum quarta declinationis quibus non refragantur, sed
potius subfragantur auctores classici et postclassici, quamvis plures, non
omnes tamen, grammatici veteres contra eam nullo pro se adlato exempl unus ex alio
postea insurrexerint.
Nostram tandem sententiam acceperunt jam plures
nostrae aetatis eximii grammatici[xvii],
iis subfulti rationibus quas modo exposuimus.
Ab Emmanueli Jové C.M.F.
In Palaestra Latina numero 5 (mense Februario a. MCMXXX)
[i] Freund, Gran Dictionnaire de la langue Latine, trad. par N.
Theil, libr. de Firmin-Didot, Paris MDCCCLXVI.
[ii] Freund et Forcellini, cfr. verbum cornu
et pecu.
[iii] Sommer, Handbuch der lateinischeb Laud- und
Formenlehre.
[iv] Keil, Grammatici Latini, vol V p.564
[vi] Heinichen-Wagener, Lateinisch-Deutches Schulwörterbuch
[vii] Plin., Hist Nat XXXVII,60
[ix] Keil, op. cit. I 31 et 150 ; IV 541, 31, 32 et 121
; V 414, 497, 501 ; I 303 ; V 42, 165, 185 ; VI 483, 43.
[x] Despauterius, Commentari Grammatici, 1 III: ultimarum
syllabarum quantitas:U
[xi] Martianus Capella, Satyricon 1.III,73
[xii] Keil, op. cit. V, 361
[xv] Celsus, 1, V, 22, 2 et 24, 4 Teubner
[xvi] Freund, op. cit., ad finem in notula
[xvii] Haenny, Nouvelle Grammaire Latine ; Llobera,
Grammatica classicae Latinitatis ; Martínez Jiménez, Gramática
Latina, Fonética y Morfología ; Müller, Lateinische
Schulgrammatik ; Yela, Nociones de Filología Latina ; Echauri,
Lengua Latina ; Schnitzler, Nuevo método para aprender el
Latín. Hi omnes et
genitivum us et dativum ui admittunt; qui autem genitivum us tradunt,
non vero dativum ui sunt ceteri recentes universi.