Annus
2 0 0 6


Linguae Latinae cognoscentiam permagni esse ponderis

Linguae Latinae cognoscentiam permagni esse ponderis

Benedictus XVI, Summus Pontifex, occasione data Audientiae Generalis die Mercurii XXII februarii in Civitate Vaticana habitae, linguae Latinae cognoscentiam confirmavit permagni esse ponderis. Quotannis dies XXII februarii singulariter linguae Latinae memoriae dedicata est. Die enim XXII februaii MCMLXII beatus Summus Pontifex Joannes documentum cui nomen Veterum Sapientia promulgavit, in quo linguam Graecam, praesertim autem linguam Latinam laudavit et ad eis studendum incitavit. Benedictus XVI, quem fautorem esse linguae Latinae constat et cultorem, quemdam gregem linguae Latinae cultorum adlocutus est: "Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum placet salutare participes, qui huc advenerunt pontificia summi momenti documenta Veterum Sapientia necnon Studia Latinitatis commemoraturi. Iure meritoque Decessores Nostri permagni duxerunt Romani sermonis cognitionem, ut uberrimam doctrinam penitus adipisci possint qui in humanis ecclesiasticisque disciplinis versantur. Eosdem ideo incitamus ad studiose operam dandam, ut quam plurimi ad hunc thesaurum accedant eiusdemque percipiant praestantiam".

Scripsit Gero P. Weishaupt



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae